Der Priester Cozolt übergibt eine Kirche zu Hohenschäftlarn.
Datierung: 815 06 23
Ausstellungsort: Freising
Dum in dei nomine ego Cozolt presbiter cogitante vel tractante de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere delictorum meorum, nulla alia necessitate cogente, sed amore perpetuae et beatitudinis aeterne vitae trado propriam ecclesiam vel quicquid ad ipsam ecclesiam legibus pertinet in loco Sceftilara ad domum sanctae Mariae semper virginis seu sancti Corbiniani confessoris Christi ad Frigisingas, ut ibidem perpetualiter permaneat pro redemtionem anime meae et pro animas propinquorum et parentum meorum, hoc est ecclesia cum domo ecclesiastico seu quicquid ad ipsam ecclesiam legibus pertinere videbatur, nisi tantummodo tres mancipias quas adhuc nominatim non perstringo, sed illos in mea potestate adhuc esse volo ; aliud vero quodcumque habeo tam in aedificiis quam territoriis cultis et incultis mancipiis iumentis et pecodibus seu in quacumqua re sit conquisita et inquisita totum et integrum firmiter trado et condonabo ad domum beatissimae semper virginis Mariae, ut ibidem in perpetuum stabiliter persistat. Haec sunt testes Pernolf. Kaganhart. Altrih. Spulit. Cundhart. Alauuih. Oadalhart. Uuillipato. Sindeo. Moathart. Actum est haec in loco Frigisinga in VillI. kal. iul anno gloriosi imperatoris Hludouuici secundo et anno primo Hlodharii regis in Baioaria indictione VIII. Ego Tagibertus indignus presbiter scripsi iussione Hittonis episcopi