Purcson übergibt ihren Besitz zu Gross(Klein)viecht.
Datierung: 812 05 07
Ausstellungsort: Freising
De traditione quam fecit Purcson in loco nuncupante Feohte. Omnia enim quicquid in eodem vico de propria hereditate habuit totum ex integro tradidit domui sanctae Mariae ad Frigisingas eo modo, ut liceat eam hoc ipsud in beneficium de domo episcopale habere ad dies suos; post obitum vero illius sine ulla contradictione stabiliter permaneat ad domum sanctae Mariae Actum est haec in loco Frigisingas ante altare sanctae Mariae in praesentia domni Hittonis episcopi seu familiae illius, quorum nomina Oadalpald presbiter. Meginolt presbiter. Hiltiperht presbiter. Uuicrat monachus seu alii multi adstantes. Haec autem sunt testes per aures tracti Memmo. Kernand. Reginperht. Reginpald. Emicho. Rathart. Diudolf. Irminperht, die consule quod facit nonas mai anno gloriosissimi imperatoris Karoli augusti XI. indictione III. Ego quidem Tagabertus indignus diaconus scripsi