Der Priester Cundhart und sein Neffe Diakon Liuthram schenken ihren Besitz zu Berg am Laim.
Datierung: 812 04 23
Ausstellungsort: (Freising)
De traditione quam fecit Cundhart presbiter ad domum sanctae Mariae semper virginis ad Frigisingas, hoc est adquisitionem propriam in loco nuncupato ad Perke. Quicquid enim in eodem loco de adquisitione propria habuit, totum ex integro tradidit domui sanctae Mariae et beati Corbiniani confessoris Christi. Haec traditio peracta accessit Liuthram diaconus nepus ipsius Cundharti presbiteri et tradidit propriam hereditatem in iam dicto loco ad Perke quicquid ei in partem propriae hereditatis iuste de suis fratribus evenit totum ex integro tradidit domui sanctae Mariae et sancti Corbiniani confessoris Christi ea ratione, ut post obitum illorum sine ulla contradictione pro remedium animarum illorum firmiter permansisset Haec autem sunt testes Anno. Haholf. Reginpald. Uuillipato. Heriperht. Isker. Emicho. Pepilo. Hrodperht. Uuituchi. Adalperht. Egilperht. Actum est die consule quod facit VIllI, kal. mai anno gloriosissimi imperatoris Karoli XI. indictione III. Ego quidem Tagibertus indignus diaconus scripsi iussione Hittonis episcopi