a) Freaso schenkt seinen Besitz zu Hinter(Vorder)holzhausen an die Kirche zu Isen. b) Sein Bruder Erchanpald ebenso. c) Die Söhne des letzteren geben seine Schenkung wieder an die Kirche zurück.
Datierung: a) vor 809 b) vor 809 c) 809 02
Ausstellungsort: c) Hinter(Vorder)holzhausen
a) In dei nomine Ego itaque Freaso cogitante vel tractante me pro remedium animae meae seu de vita futura trado atque transfundo propriam hereditatem meam in loco quae dicitur Holzhusir ad altare sancti Zenonis martyris Christi cum omni utensilia ruris pratis pascuis silvis campis cultis et incultis mobilium et immobilium Ego quidem statui, ut sit stabilis et immobilis usque in perpetuum
b) Similiter ego Erchanpald germanus supradicti Freasonis portionem meam quam de ipsa hereditate me contingit trado iam funditus ad ipso iam supradicto altare, ut sit stabilis et inconvulsum permaneat usque in perpetuum.
c) Postea autem venerunt filii ipsius supradicti Erchanpaldi et tulerunt illud de ipso altare absque ullam inquisitionem quod illi tradiderunt. Aliquando autem de dei misericordia conpuncti tertiam partem reddiderunt ad supradictum altarem et aliud detenti sunt apud illos. Et haec testes in eodem concilio: Irminperht presbiter. Amalrich. Sicco. Kaganhart. Hitto. Uualdker. Cozperht. Uualdman. Alius Kaganhart.