Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 199

Graf Reginhart schenkt Besitz zu Langenpettenbach und GLonn an das Kloster Schlehdorf.
Datierung: 804 09 02
Ausstellungsort: Gilching

TRADITIO REGINHARDI COMITIS ET ADALPERTI FILII EI US AD PETTINPACH ET AD FLUVIO CLANA.

In dei nomine Ego itaque Reginhart cogitans pro anime meae remedium vel aeternam retributionem patris mei Erchanfridoni et fratris mei Liutfridoni et coheredum meorum perennem salutem idcirco de hereditate nostro quod habuimus in his locis ad Pettinpach et ad Clana totum ex integro tradidi ad monasterio quod vulgo nominatur Slechdorf ubi sanctus Tertulianus in corpore requiescit, nisi unam coloniam dimisi sorore nostra quae nominatur Epa ad suam vitam et post obitum eius ad supradictum monasterium firmetur et iam dictum alodem cum omni utensilia quicquid ad illis locis pertinet, hoc est campis silvis pratis cultis et incultis viis aquis aquarumque decursibus firmiter ac perenniter ad iam dictum cenobium permaneat. Si quis vero quod fieri minime credo si ego ipse aut ullus de heredibus meis quibuslibet opposita persona qui contra hanc traditionem venire aut eam infrangere voluerit duplum ad ipsa casa dei restituat et in fisco auri libram I coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat et nihilominus haec traditio omni tempore firma permaneat stipulatione subnixa Facta est autem haec traditio IIII. non. septemb Actum in vico publico Kiltoahinga regnante domno nostro Karolo augusto anno IIII. indictione XI. Et haec sunt testes Irminheri. Soamperht. Uualdperht. Aduuuan. Uualtrih. Diudolf. Cozpald. Arfrid. Tozi clericus. Engilperht. Drudolt. Teneol. Alpolt. Zotto diaconus. Kaganhart. Herirach. Reginhelm. Heriprant. Hericco. Heimo. Nothart. Ego Reginhart tradidi per manus Ellannodi et filius meus Adalperht adfirmabat et ad iam dicto loco testimoniales adiciebat. Ego Emicho indignus clericus iussus a domno Ellannodo archipresbitero et vocitato abbate scripsi et subscripsi