Graf Cundhart schenkt seinen Besitz zu Huppenberg.
Datierung: 793 12 22
Ausstellungsort: Freising
In dei nomine Ego itaque Cundhart comis cogitante vel tractante me de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere trado atque transfundo propriam hereditatem meam in loco qui dicitur Huckinperc ad locum nuncupante Frigisinga ad sanctam Mariam dei genetricem et ad sanctum Corbinianum qui ibidem requiescit in corpore, id est territorium pratis pascuis silvis ruris cultis et incultis aquarumque decursibus Si quis autem contra hanc traditionem ire temptaverit et frangere voluerit aut ego ipse aut de heredibus meis aliquis, iram dei incurrat et a limina sancti Petri principis apostolorum extraneus efficiatur et conponat sicut lex est Actum est autem haec in loco qui dicitur Frigisinga sub die consule quod est XI. kal. ian indictione VI. anno XXVI. et XXV. regnante gloriosissimo rege Karolo. Haec autem sunt testes Ellannod archipresbiter. Tiso presbiter. Riholt presbiter. Aaron presbiter. Cozmar. Toato. Otachar. Scripsi autem ego Tagabertus diaconus