Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 132

Adalo schenkt seinen Besitz zu Schrobenhausen und Edelshausen.
Datierung: 790-794

TRADITIO ADALONI ET REGINPALD.

In Christi nomine Cogitante vel tractante me de anima mea seu de vita futura, ut in quantitate apud pio domino veniam merear accipere idcirco ego Adalo quamvis peccator propriam hereditatem meam trado atque transfundo in loco qui dicitur Scropinhusun seu ad Zetileshusun ad castrum nuncupante Frikisinga ad sanctam Mariam et ad sanctum Corbinianum, id est mancipia territorium cum aedificiis ruris pratis pascuis silvis cultis non cultis mobilium et inmobilium aquarum decursibus cum omni utensilia quodcumque ad meam pertinet partem Et haec sunt testes Hamadeo. Sindeo. Cundhram. Amalperht. Cozmar. Rihperht. Adalker. Pazrih. Riheri. Reginperht. Si quis autem contra hanc cartulam traditionis inire temptaverit aut frangere voluerit aut ego ipse aut ullus de heredibus meis, iram dei incurrat et causam habeat cum sanctae Mariae et partem cum Juda traditore et haec cartula traditionis omnino firma permaneat Et ego Reginpald hanc cartulam seu traditionem confirmavi