Übertragung von Grundeigentum durch ein Ehepaar an einen von ihnen in Angers gegründeten Nonnenkonvent.
[fol.170r]
[...]
INCIPIT
EPISTOLA QUI DE HE-
REDIBUS ALIQUID AT
ECCLESIA DELEGAT
Lex Romana et antiqua
consuetudo exposcit,
[fol.170v]
ut unusquis homo, dum in
suum contenit arbitrium,
de rebus suis p[ro]priis aliquid
p[ro] anime suae conpendium
dare decreuerit, licencia[m]
habiat, et illud, quod ad loca
s[an]c[t]orum, ad congregacione
monachorum confertur,
numquam perit, sed ad me-
moriam et[er]nam et iusticia
repotitur. Igitur:
Ego enim in D[e]i nomen inlustro
uir illi necnon et cogiue mea
inlustra matrona illa. Con-
uenit nobis unianimiter
p[er]tractantis, ut aliquid de
rebus nostris in monasti-
rio nostro, quem conmuni-
ter edificauimus, qui est
in honore s[an]c[t]i illius
[fol.171r]
infra muro Andecauis
constructus, ubi illa abbadissa
custor preesse uidentur,
concidere deberemus;
quod ad die presente uisi
summus fecisse. Hoc est
locello noncupante illa
in pago illo, id est in pago illo
rem p[ro]prietatis nostris,
quem de parente n[ost]ro, uene-
rabile uir illo abbati, p[ro]pria
pecunia conparauimus, uel
die presente nostra est
possessio; hoc est cum t[er]ris,
domib[us], aedificiis, mancipiis,
acolabus, uiniis, siluis, pratis,
pascuis, aquis aquarumque
decursibus, mouilebus
et inmouilebus, iunctis
et appendiensi
[fol.171v]
abiecenciis in se habentis, ad se p[er]te-
nentis. Cum sup[er]posito p[ro] omni merito suo,
ut diximus, ad predicta basileca
uel congregacio ipsius eius uel sectore
rem ipsa uolemus esse translatu[m]
adque indultum; ita ut, quicquid
exinde ab hac die iure p[ro]prio adq[ue]
firmissimo congregacio ipsius
utilitatibus monasterio ipsius ele-
geret, faciunde liberam habiat
in omnibus potestatem, quia ma-
limus te, sacros[an]c[t]i ecclesiae
in honore s[an]c[t]i illius in idipsum monas-
tyrio hedifecate, quam reliquis
heredibus n[ost]ris. Quod si fuerit
aliquid de heredibus nostris,
qui contra hanc epistola cessione,
quem bona uolumtate p[ro] nostris
expiandis peccatis deuouimus,
uenire aut contrarius a conmunit[er]
[fol.172r]
uel pulsator secterit, prius a commu-
niter ecclesiae chatholice sit pulsatus
et eterne damnacione subiectus et insup[er]
ari liberas tantas, argento pondus X
sociante fisco, cuius pulsauerit, con-
ponat; nihil homo in epistola atq[ue]
definicio n[ost]ra omni tempore
firma et stabilis p[er]duret.