Protokoll (a) über ein bedingtes Urteil durch eine Versammlung unter Vorsitz eines Abtes auf Klage eines Mannes gegen den Sohn eines in seinen Diensten stehenden Ehepaares auf Dienstpflicht. Nach Befragung urteilt die Versammlung, dass sich der Beklagte durch gemeinsam mit zwölf Eidhelfern erbrachte Eidesleistung von dieser Klage befreien kann. Es folgt das Protokoll des Reinigungseides (b).
[fol.143v]
[...]
INCIPIT IUDICIUS
Ueniens homo nomen illi
ante uenerabile uir illo
abb[a]t[e] uel reliquis uiris
uenerabilibus adque magnificis,
quorum nomina subt[er] tenuntur
inserti, interpellabat aliquo
homine nomen illo, quasi seruiciu[m]
ei redeberit; et illi taliter
de presente aderat et hoc for-
titer denegabat, quod seruiciu[m]
numquam reddebebit. Int[er]roga-
tum fuit ipsius illo: De sua agna-
cione alius homines in suum
[fol.144r]
seruicium habebat, anon? Et ipsi
illi taliter locutus fuit, ut hoc
non redebebat; nam ipsi illi ser-
uicium ei non redebebat, at de
agnacione aut de conparato,
ut hoc int[er] se intenderent, ut du[m]
ipsi illi alius homines de sua agna-
cione non redebebat. Sic uisu[m] fuit
ipsius abbati uel quibus meus ad-
erant, ut ipsi homo aput homi-
nes XII, mano sua XIII in basileca
domne illius in noctis tantis
coniurare deberet, quod de an-
nus XXX seu amplius seruicium
ei nonquam redebibet. Se hoc facere
potebat, ipsi illi de hac causa
contra ipso illo conpascere deberit,
sinaute[m] nun potuerit, hoc inmen-
dare studiat. INCIPIT NOTICIA
AD SUPRADICTO IUDICIO
[fol.144v]
Noticia sacramenti, qualiter
uel quib[us] p[re]sentib[us]. Ingressus est
illi aput homines tantus inge-
nuos sup[er] altare sancti illius Andeca-
uis ciuetate, P[ro] eo quod homine
nomen illo ipso P[ro] seruicium in-
terpellabat ad uicem geneto-
re suo seu et genetrice sua. Iuratus
dixit, iuxta quod iudicius ex hoc
loquitur: „P[er] hanc loco s[an]c[t]o et diuina
omnia, quod hic aguntur: De an-
nis XXX seu amplius sub ingenueta-
te nomen resedi, nam et ipsi superius
nomenatur seruicium non rededi
nec redebio. P[er] reuerencia loci,
id sunt, quorum praesencia: …“.