Verkauf eines Weinbergs durch eine Person an einen Geistlichen.
[fol.140v]
HIC EST UINDICIO
DE TERRA CONDUCTA
Ego enim illi. Constat me uinde-
disse, et ita uindedi ad uene-
rabile fratri illa uiniola,
plus menus iuctus tantus, et resi-
dit in terraturium s[an]cti illius, in fundo
illa uilla, et accipi a uobis precium, in quod
mihi conplacuit, hoc est soledus tantus,
ut de ab odiernum diae memoratus
emtor, quicquid de ipsa uinia facere
uolueris, liberam in omnibus habeas
potestatem faciendi. Si quis uero, q[ue]
esse non credo, se fuerit aut ego ipsi aut
ullus de heretibus meis uel quislibet
obposita p[er]sona, qui contra hanc uindici-
one, quem ego bona uolumtate fieri
rogaui, uenire aut resultare pre-
sumpserit, dupplit tantum et alio tantu[m],
quantum hec uindicio ista contenit
[fol.141r]
et quod repetit uindicare non ualeat,
et hec uindicio omni tempore
firma p[er]maneat. Actu[m] Andecauis.