Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Belegschreiben über die Verurteilung eines Paares wegen Brautraub

Belegschreiben über eine auf einen Brautraub hin erfolgte Klage, nach welcher die sich schuldig bekennenden Beklagten gemeinsam mit vermittelnden Männern guten Leumunds dem Kläger Pfänder für eine bestimmte, noch zu erbringende Summe übergaben und nun für fünf Jahre als schuldig und verurteilt gelten.

XXXII SI QUANDO MASCULUS ET FEMINA PARITER RAPTUM CONSENSERINT INFRA QUINQUENNIUM LITIGETUR

Notitia sub quorum praesentia, ubi veniens ille ante illum vel eos, qui subter tenentur inserti, ibique accusabat aliquem hominem nomine illum, eo quod aliquam feminam nomine illam iam anno expleto sine diffinitione parentum vel sine eius clamore aut vociferatione eam volentem rapuisset atque in coniugio sibi malo ordine contra legem et iustitiam sociasset. Qui iamdictus ille et praefata illa hoc denegare non potuerunt, sed in omnibus taliter fuerunt professi, quod ambo pariter consencientes sic apud eosdem actum vel perpetratum fuerat. Tunc ipsi viri, qui ibidem aderant, tale dederunt iudicium, ut secundum legem romanam pro hac culpa ambo pariter vitae periculum incurrissent vel sententiam mortis ab hoc scelus excepissent. Sed intervenientibus bonis hominibus taliter eis convenit, ut iamdicti homines pro redemptione vitae eorum wadios suos iamdicto illo unusquis pro soledis tantis dare deberent. Quod ita et fecerunt. Et hoc placitum institutum, quod evenit tunc tempore, hoc debeant desolvere, unde et fideiussorem pro ipsis solidis aliquo homine nomine illo obligaverunt. Propterea necesse fuit ipsius, ut hanc notitiam exinde accipere deberet. Quod ita et fecit, ut, si necessitas evenerit, omnibus sit manifestum, qualiter supradicti homines infra quinquennium ab hoc scelere convicti vel conprobati apparuerunt.