Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 287

Acte notifiant que la menue dîme de Sprimont est affectée à la réfection des moines le jour de Saint-Matthieu et à celle de quarante nouveaux pauvres au Mandatum du jeudi saint.
Datierung: 1127

Anno dominice incarnationis XX° VII°, fratres communicato consilio minutam decimam de Sprismont, presente domno abbate Cuonone, ita usibus suis aptaverunt, ut ad refectionem in festo sancti Mathei apostoli et evangeliste, quia tune sollempniter agere ceperunt, VII sol. habeant, IIII ad pisces, III ad vinum. Porro in Cena Domini antiqua constitutione recipiebantur LX pauperes ad Mandatum, quorum unusquisque haberet denarium unum, panem I et duo allecas cum legumine et biberem vini cum offis tribus. Additi sunt autem XL pauperes ut centenarius numerus compleretur, quibus ex supradicta decima equa ceteris elemosina constituta est, videlicet ad vinum emendum II solidi, ad emendum allecas VIII den. unicuique XL pauperum denarius unus, quae summa in VI sol. accrescit. Unum modium frumenti dat portarius de frumento Louigeis, legumen et cervisam de communi fratrum prepositus, decem panes ad faciendas offas cellarius.