Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 284

Annon, archevêque de Cologne, ordonne aux moines de Malmedy de lui envoyer à Cologne, le 8 septembre, quatre de leurs confrères avec les ministeriales de leur église.
Datierung: [1065 08 28 – 1065 09 08]

Anno Coloniensis archiepiscopus Malmeterensis aecclesiae monachis gratiam suam et omne bonum. Ex quo locum vestrum abjectum et inique oppressum recognovi, qualiter ipsi in oppressione constituto ex latere positus succurrerem, sollicite cogitavi. Quod quoniam Domini mei concedente gratia possum et ex voto, sicut proposueram, exequi desidero, ut in Nativitate sanctae Mariae quatuor ex vobis, qui priores sunt, cum ministerialibus ecclesiae vestrae ad me Coloniam veniant, per sanctam obedientiam precipio. Quod si vos aliquis per violentiam detineat, quominus injunctam vobis a me obedientiam possitis implere, nominatim eum mihi vel litteris vel legationibus intimate, ne transgressores sitis obedientiae. Valete.