Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 237

Lex cardinaux Grégoire de Saint-Ange et Jacinthe de Sainte-Marie engagent Henri, évêque de Liége, à réparer les pertes subies par l’abbé Wibald et le monastère de Stavelot pendant la guerre du comte de Namur contre l’évêque.
Datierung: [1152, janvier]

Leodiensi episcopo Heinrico Gregorius santi Angelo et Jacinthus sanctae Mariae diaconi cardinales salutem.

Ubi mandatum et auctoritas precedit apostolica, securius maxime apud amicum scribere et preces amicas possumus et debemus interserere. Inde est, quod nos dilectioni vestrae scribentes, accurate mandamus, amicabiliter obsecrantes, ut cum dilectissimus noster Wibaldus abbas Stabulensis in illo eventu bellice altercationis inter vos et Namucensum multa, immo infinita per militiam vestram perdiderit, et aecclesia ejus in multis et magnis dampnum irrecuperabile sustinuerit, prudentia et discretio vestra sic adversus eum per condignam recompensationem gerat et habeat, quatinus alter cum altero unum et idem, quod fuit et esse competit, inseparabiliter permaneat et postmodum ad nos verbum hujus rei sine sua emendatione non redeat.