Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 235

Les moines de Corbie remontrent à l’abbé Wibald que le moment n`est pas favorable à son projet d’abdiquer la dignité abbatiale de Stavelot.
Datierung: [1151, février – mars]

Karissimo domino suo et patri Wibaldo venerabili abbati Corbeiensis ecclesiae, conventus ejusdem ecclesiae debitam obedientiam.

Transmisimus ad sanctitatem vestram priorem nostrum et camerarium, eisque imposuimus vestrae paternitati suggerenda quedam verba ex communi deliberatione capituli nostri; quae vobis quidem adhuc nobiscum posito suggessisse debueramus, set consueto humanae naturae errore neglexeramus. Non dedignetur ergo pietas vestra adhuc clementer ea attendere, et solita benignitate suscipere. Interpellavimus sanctitatem vestram, cum adhuc nobiscum presens essetis, de relinquenda Stabulensi abbatia, hoc modis omnibus desiderantes, ut jugiter apud nos essetis, et de aliis occupationibus expeditus nostris necessitatibus quietius et tranquillius providere possetis. Considerata autem iniquitate presentium temporum, audita etiam tribulatione et incommoditate fratrum nostrorum Stabulensium, liquido animadvertimus, quod nostra peticio non esset congrua ad statum presentis temporis, nec sine maximo detrimento suo illa aecclesia posset a vobis hoc tempore relinqui. Eapropter nostram peticionem de relinquenda illa aecclesia in vestro arbitrio ponimus, tempusque relinquendi eam et oportunitatem integre ad nos transmigrandi in vestra discretione et voluntati dimittimus. Si qua alia capitula vestrae mansuetudini inconvenienter proposuimus, sicut presenti facere debuimus, pedibus vestris provoluti paternitati vestrae satisfacimus, et ut ea de corde clementer dimittatis, humiliter obsecramus. Proxima transacta dominica prepositus in capitulo de denunciavit quod ab eadem die in IIII septimanas panem et potum congregationi ministraret, postmodum vero nec haberet neque nobis ministraret. Quia ergo alium procuratorem, preposito nobis necessaria non dante, prefer vos non habemus, omnem curam nostram de hoc verbo in vos proicimus, et ut curam habeatis de nobis tanquam omni solatio destituti paternitatem vestram rogamus.