Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 231

L’abbé Wibald réprimande le moine Henri au sujet de sa lettre.
Datierung: [1150, décembre – 1151, avril]

Frater Wibaldo dictus abbas, dilecto filio Henrico salutem et benedictionem.

Dolor capitis et invalitudo oculorum suadent nos eruditioni tuae brevius scribere quam vel tempus vel materia postulat, precipue cum haec, quae scribimus, tam secreta sint, ut alienae manus uti non presumanus amminiculo. Tacebimus nunc de bona spe, qua nos ad res difficiles, immo fere inpossibiles ferendas et corrigendas benigna caritate cohortaris, et nos promovere temptas pietatis studio, ne illa etiam corporalibus oculis prolabi videamus, quae ad cultum divinae religionis in Stabulensi monasterio labore multo et sumptu edificavimus; quae satius fuerat in animarum cultibus, quam in parietum nitore expensa fuisse. Ad illud respondebimus, quod scripsisti te nescire, quid apud Meldas de ordinatione nostra in Corbeiensi aecclesia sit actum. Ais enim : nam si sapio, id quod scio, nescio. Et subjungis, quid tibi levius et plausibilius videatur, non quid ordo postulet, quid regula doceat, quid obedientia poscat. Et illud quidem proverbium non est sumptum de lege, de evangelio, de apostolo, de doctrina aecclesiastica; gentile est, seculare est, comicum est, personae est levis et aut verbera vel aliquam incommoditatem fugere suadentis; non est de salute animarum, non est de dilectione Dei et proximi, non est de metu gehennae, non est de desiderio celestis pratriae. Nos juvenes ista te docuimus puerum, quando in his studiis ludentes tuam capacitatem instruebamus, ut latina plane intelligeres et recte proferres, non ut falsa loquereris, aut vera contra Deum taceres. Nunc nostra scola hoc profitetur, hoc docet : Si sapis, id quod scis, scis; et id quod nescis, inquiris et discis, in his dumtaxat, que ad religionem et cultum Dei et ad animarum salutem pertinent. Et ideo, fili karissime, sicut nobis, ita et tibi fugienda est inobedientia, ne in regimine alterius ecclesiae vel nos simus admissi non per ostium, aut grex audiat vocem alieni, et pastor sit fur et invasor, grex autem seductus et prevaricator. Nos in quantum sapimus, id quod scimus, scimus, videlicet quid domnus papa tam viva voce quam litteris de eodem verbo nobiscum egerit; et discere desideramus, quid in tam arduo negotio Deo nostro sit beneplacitum et saluti nostrae conveniens et utrisque ecclesiis, quibus jam non sufficimus deservire, proficuum, nec ab hominum veris judiciis abhorrens. Set videmur tibi concupiscere divitias et paupertatem abhorrere. Michi crede, in Domino fili, non et verum; set Deum per viam obedientiae invenire satagimus, et ita relinquere alteram, ut alteri prodesse valeamus. Quod si non procedit, melius est utramque relinquere, quam in neutra proficere. Magna res est et a Deo petenda.