Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 222

Henri, évêque de Liège, informe Wibald, abbé de Stavelot, de la rupture de la trêve par Henri, comte de Laroche, et la dévastation de Ciney par le comte de Namur.
Datierung: [1150, vers le commencement de décembre]

Heinricus Dei gratia Leodiensis aecclesiae humilis minister domno Wibaldo eadem gratia venerabili Stabulensi abbati, salutem et fraternam in Christo dilectionem.

Propter necessitates grandes ex inproviso nobis occurrentes minoribus negociis nequaquam vacare possumus. Non latet enim prudentiam vestram fomitem hujus mali hactenus speciae invidae adulationis protecti, calcata sub pedibus regalis reverentia majestatis, omnes rupisse aditus simulationis. Comes enim de Rupe Heinricus treugas illas quas per manum comitis Namucensis et aliorum suorum in manus principum nostrorum stabili pace firmaverat, nihil nobis contradicendo, incendiis et rapinis in nos et aecclesiam nostram inpudenter confregit, estimans excommunicatis dictum esse: ut, qui in sordibus sunt, sordescant adhuc. Comes Namucensis, nescimus quo rumore regiae debilitatis, venenosa factione aliorum principum in nos et aecclesias nostras furit. Premissis dilectionis et fidelitatis nunciis, et subsequenter eadem hora nuncio exfestucationem dominii nostri deferente, Cinei nostram dominicalem villam, adhuc ista legatione infecta, penitus succendit. Quia igitur vobiscum de meis secretis soleo loqui ut mecum, in gremio vestri consilii et consolationis hanc repono causam conturbationis, ut ego et vos, qui in eadem curia fideles sumus domestici, alter pro altero, cum opus fuerit, veritatis et fidei inveniamur socii. Bene valeat dilectio vestra. Cetera presentium lator expediet.