Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 218

Les religieux de Stavelot font part à l’abbé Wibald de leur désir de le revoir au milieu d’eux et le prient d’appuyer la plainte qu’ils ont adressée au roi contre Gozuin el Everard de Hengebach.
Datierung: [1150, avril – mai ?]

Reverendo in Christo patri suo et domino Wibaldo Stabulensi venerabili abbati humilis sub eo eodem in loco grex Christo militans debitae subjectionis et dilectionis reverentiam.

Licet, pater, hoc tempore solito rarius vobis nostra scripserit universitas, tamen non eo minori karitatis ardore circa, vestri amorem accendimur, cum tociens vos nobis esse presentem estimemus, quotiens pietatis vestrae studia circa nos et locum nostrum consideramus. Inde est, quod salutis vestrae prosperitatem semper optamus, optando desideramus, desiderando exoramus. Salutantes itaque paternitatem vestram, devotissime rogamus, ut, si salva gratia domini nostri regis optineri potest, ad nos redire non abnuatis, quia tam in interiorum cura et ordinatione quam in exteriorum providentia aecclesiae vestrae ac filiis vestris necessaria et utilis vestra esset presentia. Interim autem supplicamus, ut querimoniam nostram, quam domno regi pro illis de Hengebach transmisimus, promovere dignemini; quia, nisi districte super ea quae jam secundo adversum vos et aecclesiam vestram perpetraverunt, coherceantur; adhuc graviora committere non timebunt. Caeterum ne animum vestrum, majoribus forsitan negociis intentum, scedula longior aut prolixior aepistola honeraret, fratri vestro, custodi scilicet aecclesiae, reliqua narranda commisimus, a quo de statu rerum nostrarum et tam de his quae intus sunt quam de his quae foris aguntur, si oportunum fuerit, plenius audire poteritis. Paternitatem vestram ad honorem aecclesiae sue omnipotens Deus diu incolumen custodiat. De Vilippes, si oportunitas acciderit, petimus ut mentionem coram rege faciatis.