Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 215

L'abbé Wibald écrit aux moines de Stavelot qu'il déplore la mort de quelques-uns de leurs confrères, et ajoute quelques détails sur une attaque dont il a été l’objet.
Datierung: [1148 12 29 – 1149 01 13]

Frater Wibaldus Dei gratia id quod est in aecclesia catholica Roberto venerabili decano et ceteris in Christo dilectis fratribus Stabulensis aecclesiae filiis benedictionem et vitam usque in seculum.

Luctuosas jam a longo tempore litteras a vestra parte accepimus, non equidem vestro vitio, qui semper et optare nobis et annunciare prospera consuevistis, et quaecumque fuerunt acerbiora usque in extremum necessitatis articulum celare, set quod manus Dei supra monasterium nostrum est extenta, evocando ad se et subtrahendo nobis fratres nostros, rebus utique divinis maxime utiles ac necessarios. Nos tristamur, fratres, atque lugemus, illos nobis esse ademptos, qui orabant pro populo et pro civitate nostra, intenti jugiter corde et voce ad sui conditoris amorem et laudem, sectantes humiliter omnem obedientiam, diligentes veraciter nostram personam; set laetatur in caelis Christus cum angelis, factos eos esse ex ipsius gratiae dono gloriosae civitatis sue municipes. Domine Jhesu, indulge nobis, quia ploramus eos, quos tu recipis; non tibi invidemus, quod habes, set de acie nostra fortissimos bellatores subtractos dolemus, licet apud te jam nos familiarius adjuvent de se nunc securi, set de nobis solliciti. Flevisti et tu, Domine, Lazarum; set quia fortassis resuscitabas iterum hujus vitae passurum erumnas, qui mortuus fuerat ad quietem, lacrimatus es tamen ex humano et amico affectu quocumque. Et nos fundimus lacrimas non desperationis set dilectionis, non odii set desiderii, non quia ad te transierunt, set quia a nobis recesserunt. Verum sicut quatuor illi fratres G., S., A., W., sancto et catholico fine decedentes, spei et fiduciae plenos ad sequendum se nos provocaverunt, ita hic extremus frater E., vir quidem castigatae vitae et totus in lege Dei sui die ac nocte, in quadam parte minus cautus, suo improviso transitu non absque gravis offendiculi scrupulo conturbavit, Siquidem, ut nostis, portionem quandam amministrationis ei commiseramus, de qua monasterii prestationibus servire deberet, in qua tenacitatis culpa seductus est, ut plura relinqueret, quam ejus saluti expediret. De quibus omnibus vobis in commune mandando precipimus, ne quis vestrum eas tanquam proprias seu communes vel quasi ex testamento delegatas vendicare presumat; set salva et integra omnia ad nutum decani serventur, donec vobis divina opitulante gratia presentialiter redditi, quid de bis agendum sit sollicite una vobiscum inquiramus. Recordetur eruditio vestra de preda Jhericho anathemati et ignibus devota et de periculo Achar, qui de eodem anathemate furtim subduxit, non quo creatura Dei inanimata et insensibilis et ad usuin hominis instituta premium mereatur vel paenam, set quo earum excidio hominum sit inobedientia vindicanda et avaricia cohibenda. Rumor de nobis nuper acceptus, qui vos de salute nostra sollicitos conturbavit, ex parte verus est et ex parte falsus. Damno enim aliquanto et ingenti injuria affecti sumus, Deo propicio rerum humanarum vicem dispensante et tumorem superbiae, qui de munerum suorum mirabili collatione nasci poterat, quadam interjectae amaritudinis temperantia reprimente, ut veraciter illud cantici canticorum dicere possimus : Fasciculus mirrae dilectus meus mihi. Verum quod a paucis latronibus desperatis commissum est, tanto ulciscendi studio a ceteris omnibus, qui fidem suam et devotionem servare desiderant, expiatur, ut valde divinam offensam reformidemus, nullum interim honoris vel salutis periculum sustinentis. Potens autem est Deus de his omnibus nos clementer eripere et ad vos tempore accepto reducere.