Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 202

L’abbé Wibald s’excuse auprès d’Hadwide, sœur du chancelier Arnoul, de ne pas lui avoir écrit pendant qu’Arnoul voyageait à la suite du roi Conrad; il lui expose les difficultés qui le retiennent à Stavelot.
Datierung: [1148, avril – juin ?]

Frater Wibaldus Dei gratia id quod est in catholica aecclesia dilectae sorori suae Hadwidi benedictionem et vitam usque in seculum. _ _ _ Ceterum, soror karissima, si ad temporis hujus qualitatem et res, in quibus versamur, diligenter inspicias, hec accusatio tua tam subtilis tamque probabilis facile conquiescit. Nam ex quo domnus papa Eugenius in partes Lotharingiae pervenit, cura nobis et sollicitudo maxima incubuit, ut res Stabulensis monasterii nec non et Corbeiensis, quae nobis Dei preordinante clementia commissae sunt, quae assidue apostolico egent presidio, modis congruentibus proveheremus, atque ut dominis rerum, nostris utique regibus, tam patri quam filio, debita fidelitate serviremus, tum etiam ut amicis aut necessariis nostris studio et opera in suis oportunitatibus assisteremus. In quo difficilium rerum proposito divinae pietatis gratia nos comitari dignata est, ut in nulla parte suscepti negotii vacui reverteremur. Etenim ecclesiae nostrae non parvis incrementis auctae sunt et apostolicis privilegiis roborate._ _ _ Tum vero in Stabulensi aecclesia magna turbatio ante adventum nostrum erat; ad quam sedandam et componendam nulla nobis dies aut nox expers laboris fuit, et operante ditine pietatis gratia spem meliorem habemus, quod in brevi tempore ad salutarem et optatum finem cuncta perducamus. _ _ _