Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 185

Les religieux de Corbie remercient ceux de Stavelot de ce qu’ils ne leur envient pas l’avantage d’avoir également Wibald pour abbé et les engagent à supporter patiemment son absence.
Datierung: [1146 fin – 1147 commencement]

Decano et praeposito ceterisque dilectissimis dominis et fratribus sanctae Stabulensis ecclesiae Walterus prior, Adelbertus praepositus totusque conventus Corbeiensis ecclesiae, officiosum munus fraternae dilectionis et, si quid praeterea valet, obsequii et devotionis.

Cum quidem Deus non immemor beneficiorum suorum quae a saeculo sunt, delegavit ecclesiae nostrae dominum et patrem, prius quidem vestrum, nunc autem et vestrum et nostrum, quia unius patris filii sumus, vinculo utique germanae caritatis, mediante Deo, jam non ignobiliter connecti incipimus, in primis ergo vestrae dilectioni quam maximas et quam devotas gratiarum actiones nostra exsolvit ecclesia, quia talem ac tantae auctoritatis virum, cujus industria, sicut in curia regis celebris habetur, sic in Romana ecclesia non ignoratur, quia hunc, inquam, virum nostrae indigentiae necessarium non invidit nobis vestra fraternitas, non tantum ad praesens gratulamur, sed iterum et saepius quo gratius est nobis quod factum est, tanto devotius vestrae benevolentiae gratulabimur : hoc quoque non minus obnixe precamur, ut hujus tanti patris absentiam aequanimiter sufferatis, cumque ecclesiae nostrae, prout tempus monet, prospicere congaudeatis, siquidem et hoc futurum non desperamus, ut utriusque ecclesiae, nostrae scilicet et vestrae, profectus ab alterutris aequaliter desideretur, et quia horum duorum gregum unus est pastor, eo mediante in unum consocientur, et hoc modo efficiatur unum ovile et unus pastor. Valete.