Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 172

Arnoul, archevêque de Cologne, à la demande de l’abbé Wibald, reconnaît que les dîmes novales de Buliingen appartiennent au monastère de Stavelot, auquel il confirme également les dîmes concédées pur l’archevêque Héribert, son prédécesseur.
Datierung: 1140
Ausstellungsort: Cologne

IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS. Arnoldus Dei miseratione sanctae Coloniensis ecclesiae archiepiscopus Wibaldo Stabulensi abbati suisque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Sicut in ecclesia Dei ipsius vocatione ac misericordia superiorem locum optinere cernimur, ita fratrum nostrorum et pauperum curam propensius gerere debemus, quatinus ea quae juste ordinata sunt in suo statu conserventur, quae vero aliqua ex parte labefacta fuerint in antiquae dignitatis robur, Deo auctore, reformentur. Quo circa noverit omnium fidelium Dei tam futurorum quam presentium industria, quod venerabilis filius noster Wibaldus Slabulensis abbas in synodum generalem quam, Deo prestante, Coloniae celebravimus veniens, conquestus est nobis quod in villa nomine Bullinga, cujus ecclesia ad ipsum pertinet, coloni, omissis agris, silvam stirpare et ex ea uberes fructus capere jamdudum cepissent, et quamvis ejus utilitatis quae ex pastu porcorum in eadem silva colligitur decimatio ad ipsum abbatem sine ullius contradictione pertineat, annonae tamen decimatio ad ecclesiam Bullingam et abbatem pertinebat, eorumdem novalium decimatio quantacunque esset jure ad predictam ecclesiam et abbatem pertineret. Quod ut per omnia tempora ab omnibus conservetur, dedimus tibi, reverende abba VVibalde, et per te tuis successoribus in perpetuum justo judicio decimationem omnium quae ex novalibus prescriptae silvae provenerint, ut eam tuis tuorumque monachorum usibus totam coaptes ac legitime possideas, ita videlicet ut nullo alienationis modo alicui unquam personae per te vel per tuos successores obligetur, sed necessitatibus Deo famulantium jugiter deserviat. Decimas etiam, quae ecclesiae tuae a predecessore nostro felicis memoriae Heriberto archiepiscopo collatae et confirmatae sunt, presentis auctoritate paginae ecclesiae tuae, tibi et successoribus tuis confirmamus. Si quis sane contra hanc nostram constitutionem sciens agere presumpserit, si commonitus errorem suum cito non correxerit, terribilem sanctorum apostolorum Petri et Pauli indignationem et nostram atque successorum nostrorum cum maledictione excommunicationem incurrat. Testes sunt qui affuerunt : Arnoldus majoris ecclesiae prepositus, Walterus decanus, Gerardus Bonnensis prepositus et archidiaconus, Herimannus Sanctensis prepositus et archidiaconus, Bruno prepositus de sancto Gereone, Tiebaldus prepositus sancti Severim, Wilelmus prepositus de sancta Maria ad gradus, ejusdem decaniae decanus, Berno prepositus de sancto Cuniberto, Teodericus prepositus de sanctis Apostolis, Berengerus prepositus de sancto Andrea, Fredericus prepositus de sancto Georgio, Gerardus abbas de sancto Pantaleone, Rodulfus abbas Tuitiensis, Amelius abbas Brunwillarensis, Teodericus abbas de Campis, Fulcoldus decanus de sancto Cuniberto, Robertus decanus de sancto Gereone, Fulcuinus decanus de sancta Maria ad gradus, Obertus magister scolarum ecclesiae sancti Petri, Johannes secundus magister in eadem ecclesia, Godinus scolaslicus de sancto Gereone, Berengerus scolasticus de sancta Maria ad gradus. Actum est Coloniae publice in majori ecclesia, anno dominicae incarnationis M°C°XL°, indictione III, regnante Cuonrado Romanorum rege secundo, anno regni sui tercio.