Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 155

Lothaire III, roi des Romains, confirme à l’abbaye de Stavelot-Malmedy ses anciens privilèges, ainsi que la restitution des villages de Tourinne et de Kerpen.
Datierung: 1131 04 13
Ausstellungsort: Stavelot

In nomine sancte et individue Trinitatis. Lotharius IIIus Dei gratia Romanorum rex Wiboldo Stabulensi abbati suisque successoribus. Cum universis Jhesu Christi ecclesiis regalis providentie cura deesse non debeat, tamen secundum apostolicam institutionem, quia domesticis fidei maxime jubemur bonum impendere, eis ecclesiis auxilii nostri suffragium impensius exibere debemus, que sub nostre provisionis tuitione consistunt, et pro nostro et totius imperii statu speciali quodam studio orare non desistunt. Neque vero minoris gratie est destructa reformare quam nova edificare. Unde noverit omnium fidelium nostrorum tam future quam presentis etatis industria, quod nos cum conjuge nostra Richiza ob venerationem beati Remacli locum Stabulaus devote adivimus, ubi a fratribus loci ejusdem ecclesie jura et privilegia diligenter audivimus et relegimus. Itaque peticione et reverentia abbatis Wiboldi, privilegia que illi ecclesie a regibus Sigiberto, Hilderico, Clodoueo, Dagoberto, qui constructores fuerunt prefati loci, data sunt, sive ab imperatoribus Karolo, Ludouuico et tribus Ottonibus, Cuonrado etiam et quinque Heinricis et ceteris fidelibus qui eidem ecclesie aliqua bona contulerunt, confirmamus et roboramus. Habeant itaque monachi ejusdem loci liberam potestatem eligendi abbatem secundum regulam sancti Benedicti et formam canonum, ita ut utraque monasteria, id est Stabulaus et Malmundarium, semper sub unius abbatis regimine consistant. Et quia in eorum principali, id est Stabulaus, beatus Remaclus sepulture locum sibi elegit, semper apud Stabulaus electio fiat, ea preponderante ratione, ut de conventu Stabulensis ecclesie idonea persona, si inventa fuerit, primo assumatur. Quod si minime, quod non credimus, ex eo loco promoveri aliquis potuerit, tunc primum ex Malmundario vel ex alieno loco apta persona requiratur. Quicquid hactenus quiete et inconvulse possederunt, quicquid per concambia mutaverunt, immobiliter eos possidere deinceps decernimus. Statuimus etiam ut unum tantum advocatum habeant, qui, si secundum a se instituere voluerit, bannum a nobis accipere debebit. Qui advocati in curtibus ejusdem ecclesie neque mansiones neque hospitia debent habere; et in omnibus placitis abbatis nec adesse nec aliquid jus exigere debent, non precarias facere, non palefridos sumere, non freda, non paraturas, non redibitiones exposcere, nullam prorsus exactionem facere, sed si ab abbate ob necessariam causam fuerint invitati, in eis dum taxat causis quas abbati correxerint, terciam partem accipient, neque in his rebus quas eadem ecclesia adhuc acquiret aliud quam predictum est jus umquam optineant. Hoc quoque in eodem loco abjudicari fecimus et presenti privilegio inviolabiliter sanccimus, ne jure hereditario villici vel judices fiant, sed utrumque ministerium, id est villicature et juwerie, in potestate abbatis et gratia consistat, et eis jure et lege ministeriorum et non jure benefitiorum diem et legem abbates constituant. Omnia vero beneficia que abbas Poppo secundus dedit, lege sempiterna dampnamus et irrita esse, juxta predecessoris nostri imperatoris Heinrici sententiam, decernimus. Villam Turnines que ad mensam fratrum pertinet, quam eis Godefridus comes Namucensis injuste abstulit quamque judicio curie in manu imperatoris Heinrici refutavit, jure perpetuo fratribus confirmamus; et villam Vilippam juxta privilegium ejusdem imperatoris, quam Warnerus de Kerpene injuste invaserat, fratribus eterna firmitate restituimus. Terminos banni leuge juxta decreta omnium antecessorum nostrorum, regum videlicet et imperatorum, confirmamus et banni nostri interpositione munivimus. Et ut omnia rata et inconvulsa permaneant, et presenti privilegio firmavimus et sigilli nostri impressione insigniri fecimus.

Signum domni Lotharii tercii Dei gratia Romanorum regis invictissimi (L. M.).

Thietmarus ad vicem Adelberti archicancellarii recognovit.

Data Stabulaus idus aprilis anno ab incarnatione Domini XXXI, indictione VIIII, anno VI regni domni Lotharii tercii Romanorum regis serenissimi, a me feliciter. Amen.