Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 148

Roland de Doreux donne à l’église de Stavelot vingt serfs et ce qu’il possède en dîme ou en alleu à Pondrôme et aux environs.
Datierung: 1128
Ausstellungsort: Stavelot

In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit omnibus tam ia presentis quam futuri evi fidelibus, quod ego Rollandus de Doroit liber ex liberis ortus, pro remedio anime mee, tradidi ad altare sancti Petri sanctique Remacli in Stabulaus XX ex familia mea promiscui sexus et quicquid decimarum vel allodii in Pondreme, Doroit, Malim, Gozul, Wanlin, Planoit, Boleges, Wigiscurt et Bierant habere videbar, in domibus, pratis, silvis, campis, aquis aquarumve decursibus, quesitis et adinquirendis, exitibus et reditibus, pro respectu VII denariorum dionensis monete, ea scilicet conditione ut filius meus Johannes cum heredibus ex sese genitis in hereditarium jus omnia ut prescripta sunt ab altari suscipiant, et exceptis his VII den. nulli quicquam servitii respectus faciat; quod si sine liberis obierit, allodium cum universo fructu suo ecclesie remanebit perpetualiter in usus inibi Deo servientium. Hanc autem traditionem ut in posterum rata et inconvulsa permaneat, feci legitime, presente domno Johanne ejusdem loci abbate et Warnero priore ac Rodolfo custode et ceteris fratribus, per manus domni Heinrici majoris advocati, sub testimonio nobilium virorum Godefridi de Auenz filiorumque ejus Arnulfi et Hugonis, hominumque ecclesie Widerici judicis et Widerici de Noua uilla, Anselmi villici Stabulensis aliorumque multorum. Actum Stabulaus publice anno dominice incarnationis XX° VIII°, indictione VII, domno Lothario III° regnante, Alexandro Leodiensi presule, domno Johanne Stabulensi abbate.