Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 143

Cuonon, abbé de Stavelot, relate comment il a pu mettre fin aux longues contestations qui s'étaient élevées au sujet de l’église de Bra.
Datierung: 1124
Ausstellungsort: Stavelot

In nomine sancte et individue Trinitatis. Cuono divina gratia Stabulensis abbas successoribus suis. Quia non improvide neque inutiliter rerum gestarum memoria ad posteros transmittitur, nos utilitati et quieti fratrum nostrorum providentes, ea que nostris temporibus et per nos de ecclesia de Braz acta sunt, ad noticiam successorum nostrorum veraci testamento destinare curavimus. Igitur ecclesia de Braz antiquissimo jure nostra fuit, ita ut ante tempora gloriosi principis Karoli ecclesie nostre ablata fuerit et predicti principis auxilio et testamento, quod adhuc penes nos est, restituta. Sed postquam Longia castellum ecclesie munitum est, ad custodiam ipsius data est in beneficium profata ecclesia Albrico de Braz. Anno igitur ab incarnatione Domini M°C°III, Anselmus de Braz supradicti Albrici filius disponens in Hungariam ire accepit ab altari mutuo duodecim marcas et dimidiam; ea scilicet conditione, ut si ipse reverteretur vel aliqui filiorum suorum qui etiam cum eo profecti sunt, reddita prenominata summa, beneficium suum reciperet; si vero contigisset eum exulem obire, una cum masculine prolis heredibus fratres eandem ecclesiam in proprios usus retinerent pro sua et cognatorum suorum anima. Et ut hoc ratum perseverare posset, reposuit idem beneficium in manu domni abbatis Fulmari supradicta cognatione fratribus confirmandum, commendans custodiam Cuononi de Longia quam in castello debebat. Affuerunt legitimi testes huic traditioni : Robertus do Longia, Cuono, Hillinus, Albricus villicus, et alii quamplures. Factum est igitur ut tam ipse quam filii reditum suum morte prevenirent. Quod ubi per unum de fratribus nostris Ernest illuc missum certissime comperimus, secundum prescriptas conditiones eandem ecclesiam pro domno abbate Fulmaro in perpetuam elemosinam accepimus, fratrum deinceps usibus servituram et decani nostri et fratrum arbitrio disponendam. Denique succedentibus ibi abbatibus, fratres eandem donationem renovabant et confirmabant, metuentes ne aliquando ecclesia in beneficium redderetur : ita reddidit eam nobis domnus abbas Poppo secundus, et domnus Warnerus qui ei in regimine successit; sed ipse postea quorumdam consilio impulsus et penuria regii servitii coactus, acceptis duodecim marcis, reddidit in benefitio prenominatam ecclesiam Euerardo de Ysers, ita tamen ut duodecim marcas et dimidiam, quas Anselmus mutuo acceperat, nobis restitueret, qui Euerardus, quia unam de filiabus Anselmi uxorem duxerat, quasi hereditario jure videbatur eidem beneficio appropinquare. Quod factum ubi ad noticiam conventus pervenit, nullatenus potuerunt fratres adduci ut concederent, sed convocato inter se electo suo hortantur ut ea que absente et ignorante conventu fecerat, irrita decerneret. Quod ipse magno nisu et ingenti labore per advocatum Heinricum et ecclesie ministeriales tandem effecit, promulgato judicio nec ullum debuisse petere nec abbatem potuisse reddere. Igitur hoc discidium per totum quadriennium fuit et pene usque ad cedes et incendia exarsit, modo nostris in decimam accipientibus, modo Euerardo et suis violenter remancipantibus. Amoto vero domno Warnero a regimine et imposita nobis prelationis sarcina, cum nos quoque eandem decimam fratribus confirmassemus, eadem pernicies rediviva dissensione crescebat, donec condicta die ad hanc pestem removendam, statutis utrimque mediatoribus, malum hoc tali compositione sedatum est. Decimam que tres libras prudentium estimatione singulis annis valere reputatum est, pro XXX sol. in hereditarium pactum Euerardo concessimus, ita videlicet ut ex omni parte tam in tectis quam in libris et sinodali jure ipse ecclesie sine ulla querela provideret, excepto quod defuncto sacerdote donum et vestituram ecclesie abbas idonee persone per manum suam faceret; at vero pro eo quod ad prefatam summam accrescebat, homo abbatis effectus, custodiam in Longia castello faceret et alter filiorum ejus qui cum pacto succederet, uxore de familia ecclesie accepta vel nobili que ecclesie sit prius legitime tradita, omne allodium et familiam quam in villa Braz possidebat ecclesie cum traderet et a domno abbate in hereditarium feodum reciperet, quod ipse coram subscriptis testibus, facto nobis hominio, mox complevit. Et quia filius ejus de familia comitis de Dorbui erat, presente Heinrico adhuc puero et nutrico ejus Godefrido de Asca, sub cujus tutela erat, et matre pueri Adolidi comitissa, puer Clarebaldus filius Euerardi, licentia a dominis suis impetrata, juravit cum patre suo se prescriptas conditiones de ecclesia nostra et allodio suo et uxore ducenda observaturum. Quod si de omni suprascripto pacto quicquam diminueret aut violaret vel ipsos XXX sol. in depositione beati Remacli solvere negligeret, sciret se ecclesiam cum omnibus predictis conditionibus ammissurum. Actum est hoc in monasterio Stabulaus, anno incarnationis dominice XX° IIII°, indictione II, Heinrico V imperatore regnante, domno Adelberone episcopo in Leodio. Testes sunt : Heinricus advocatus et filius ejus Heinricus, Godefridus de Asea et comes de Dorbui Heinricus adhuc puer, Boso de Braz, Wezel de Ham, Stephanus de Meanz, Hezel de Vilenz et Francho filius Bosonis; homines ecclesie : Reinnerus, Phylippus, Cuono de Longia, Adelardus judex et Heribertus, et alii multi.