Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 112

Le pape Léon IX confirme à l’autel de l’église de Stavelot et à son trésorier les revenus dont ils sont dotés.
Datierung: 1049 10 05
Ausstellungsort: Reims

Leo episcopus servus servorum Dei, Geldulfo Stabulensis ecclesie thesaurario cunctisque suis successoribus apostolicam benedictionem. Pastoralis cure vigilantia propria nos sollicitudine hortatur, ut omni studio commodis ecclesiarum Dei intendamus et quicquid quieti fratrum et firmamentum possessionum conduxerit, hilari et munifico prebere debeamus. Quia ergo frater Geldulfus Stabulensis ecclesie edituus noticia nobis et familiaritate acceptus providentiam nostram adivit, petens ut officio cui deservit nostre auctoritatis decreto firmamentum adderemus, nos et equitate justicie et sedula fratris peticione commoniti, presentis edicto pagine omnes a possessiones que ad dotem altaris supradicte ecclesie pertinere noscuntur inviolatas permanere constituimus. Precipimus etiam ut sicut actenus idem frater cum suis antecessoribus, ratiocinia sua in eis qui unum aut plures denarios ad altare pro censu capitis persolvunt, sine contradictione accepit, ita deinceps cum successoribus suis immobili firmitate obtineat, id est quicquid pro interfectione viri sui, vel pro effusione sanguinis, vel pro imparibus nuptiis seculari jure persolvitur ad thesaurarium ecclesie sine ulla refragatione perveniat. Nec liceat abbatibus aut alicui prepositorum vel censum ipsum, vel ratiocinia que ex supradictis et aliis rebus proveniunt, in feodum dare, vel alio quocumque modo ipsis edituis ullam diminutionem vel alienationem inde facere. Quod quicumque presumpserit, beati Petri et nostra auctoritate anathematis vinculo irrevocabiliter illigetur. Hoc quod pro amplitudine possessionum suarum illi ecclesie pernecessarium est, beati Petri auctoritate immobili decreto firmamus, ut quia beatus Remaclus utriusque loci primus fundator, relicta Tungrensi episcopatu cum infulis pontificalibus, eisdem locis primus abbas prefuit, omnibus eorumdem locorum abbatibus firma et libera ligandi atque solvendi potestas permaneat et rerum suarum invasores a christianitate suspendere, iterumque et communioni sancte restituere prevaleant. Data Remis III non. decembr. per manus Petri dyaconi bibliothecarii et cancellarii sancte et apostolice sedis, anno incarnationis MXL° VIIII°, anno domni Leonis noni pape II°, indictione IIII.