Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 99

L’empereur Conrad II confirme la cession de Medernach, faite par Poppon, abbé de Stavelot-Malmedy, à Nanthère, abbé de Saint-Maximin-devant-Metz, en échange de Waldorf.
Datierung: [1033, après le 7 aout]
Ausstellungsort: Deville

_ _ _ Facta est autem hec commutatio apud Diuillam, ubi colloquium fuit inter imperatorem Cuonradum et Henricum regem Franchorum, ducatum Hlotariensis regni tenente duce Gozilone, eodem super bono sancti Martini advocato, super abbatiam sancti Maximini comite Heinrico, super bono sancti Remacli fratre ejus comite Frederico, regente domno Poppone episcopatum Trevirensem, Piligrino Coloniensem, Theoderico Metensem, Reinnardo Leodiensem. In unum igitur advocatis convenientibus, dux Gozilo tradidit predictam Walendorp comiti Friderico in usum fructuarium cum omnibus appenditiis suis ad altare sancti Petri sanctique Remacli. Item comes Fridericus Madrenai cum appenditiis suis eodem conventu duci Goziloni ad altare sancti Martini, presentibus memoratis abbatibus qui ipsam agebant commutationem. _ _ _ Confirmatum est autem hoc concambium precepto Cuonradi imperatoris. _ _ _ Testes fuerunt : Becelinus comes de Biendenburch, Godefridus comes de Amblauia, Gozilo comes de Engeis, Gerardus Flamens, Herimannus de Gruosles, Theodericus et Riquinus de Lembruch, Hezel fidejussor de Budelei, Harpero et Roricus de Petra, Arnulfus de Aisno, Stephanus de Malenpreth, Razo de Mecuenles, Arnulfus de Verino.