Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 88

Ernulf et son frère Gozelin donnent au monastère de Stavelot leurs biens de Crôv sur la Moselle.
Datierung: 991 11 30
Ausstellungsort: Stavelot

Qui pro parvis maxima et pro terrenis adquirit celestia, optimum sibi lucrum adquirit. Igitur ego in Dei nomine Ernulfus et frater meus Gozelinus cogitantes de Dei clementia volumus ecclesie Dei aliquid de nostra propria hereditate conferre. Adeuntes itaque monasterium Stabulaus, quod dicatum constat in honore sancti Petri principis apostolorum, ubi sanctissimus et Deo carus quiescit corpore et spiritu Remaclus, cuique loco preesse videtur Rauengerus abba, tradimus et vestituram facimus de nostro allodio quicquid habere videmur super Mosellam in villa publica que dicitur Crouia, id est vineas et agros ad cultus annonarum exercendos, tradimus inquam ad altare ejusdem ecclesie, presente abbate et monachis, presente quoque advocato Lamberto qui vice domni sui comitis scilicet Gozilonis illic aderat. Eo videlicet tenore, ut ob salutem anime nostre, ob dilectionem quoque fratris nostri Adelardi qui inibi prebendarius esse cernitur, ipsi servi Dei habeant, teneant, possideant et quicquid facere voluerint liberam habeant potestatem. Si autem aliquis de heredibus aut proheredibus nostris contra hanc donationem venire et eam infringere voluerit, nullum effectum habeat, sed presens donatio firma, cum stipulatione subnixa, perpetuo maneat inconvulsa. Actum est hoc publice Stabulaus monasterio, sub die pridie kal. decenbris, regnante glorioso Ottone anno VIII. Signum Ernulfi et Gozelini fratris sui qui hanc donationem fecerunt. Signum Gozilonis comitis. S. Lantberti. S. Rabangeri abbatis. S. Bertranni prepositi. Signum Bernardi.