Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 82

Walter et sa femme Berkarde donnent au monastère de Stavelot, pour en jouir après leur mort, leurs biens « ad Demekema et Cominam ».
Datierung: 966 03 17
Ausstellungsort: Stavelot

Si quis animus divinitus inspiratus aliquid de suo ad casam Dei tradere disposuerit, legum latorum sancita servabit, ut per cartarum descriptiones caute confirmet et ita stabilitum permaneat. Igitur ego in Dei nomine Waltherus et conjunx mea Berkardis, cogitantes bonorum retributionem operum, simulque considerantes mercedem calicis aque frigide a Domino promissam, rati fuimus quia si pro parvis magna, pro magnis etiam maxima dari. Habentes itaque quandam partem de possessione Stabulensis monasterii per voluntatem ipsorum monachorum in precariam, post obitum nostrum ad eundem monasterium more legali reddimus, et insuper de nostro aliquid augere studuimus. Dedimus itaque et donatum imperpetuum esse volumus monasterium Stabulau, ubi venerandus Christi confessor quiescit Remaclus, in quo preesse videtur abba Werinfridus, cum auctoritate et testimonio comitis et advocati Gozilonis, hoc est curtem nostram in dominica tam ad Demekema et Cominam, queque protenditur ab una arbore que vulgo dicitur pekeruol usque ad terram sancte Marie, cambam etiam que solvit annuatim centum modia advene, pratum quoque habilem. Dedimus et mansum ubi Framericus noster servus sedet, cum ipso Framerico et uxore sua Hefiliard et filia Herkensend et omnem earum posterum progeniem. Dedimus et sedem ubi Aluuunus sedit, quam nunc filius ejus Tietboldus tenet. Hec omnia ob remedium anime nostre sancto Petro et pio Remaclo ad monasterium Stabulaus tradimus, et ut ita servis Dei ibidem commanentibus et posteris eorum permaneat omnimodis preoptamus absque ullius contradictione. Eo vero tenore, ut quam diu advixerimus, usum fructuarium inde habeamus, et post nostrum ab hac vita decessum ad monasterium supradictum ab ipsis servis Dei firmiter absque heredis vel proheredis ullius contradictione teneantur. Acta sunt hec Stabulaus monasterio publice sub die XVI kal. aprilis, imperante glorioso Ottone anno V et filio ejus equivoco regnante anno simul .

Signum Werinfridi abbatis qui hujus rei auctor et compos extitit. Signum Bernulfi qui vice advocati ibidem presens fuit. Et hii testes : Godefridus, Gerardus, Mainerus filius Maineri, Asquinus. Johannes, Fridericus et fratres ejus Olkerus et Goterus, Helmierus, Stephanus, Tizelinus, item Gerardus. Signum monachorum : S. Werimundi, Norberti, Theutgeri, Odonis, Bernardi, Hademari, Walkeri, Rauengeri. Ego Theutbertus jubente Werinfrido abbate scripsi et subscripsi.