Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 78

Berhard, abbé de Saint-Martin-devant-Metz, détermine la part que se réserve son abbaye dans un village éloigné dont les habitants avaient fini par méconnaître ses droits.
Datierung: 960 06 01
Ausstellungsort: Cologne

In Christi nomine Gerahrdus abbas monasterii sancti Martini. Noverit omnium sancte Dei ecclesie fidelium sagacitas quod gloriosissimus rex Sigibertus, condito monasterio in honore beati Martini sub urbe Metensi, dedit ad illud per regale suum testamentum . . . sicut ceteri pagenses figalini, redderent servitium. Quod et fecisse noscuntur, quamdiu prefato monasterio utiles prefuere rectores. Postmodum vero, propter longinquitatem terre et lingue diversitatem seu rectorum signitiem, paulatim servitium omne ea legitima antiqua habuere et abnegare ceperunt, in quantum ut eorum pene nulla nobis esset noticia seu memoria. Tandem perquisito quod apud nos habetur testamento et eorum jure in noticiam revocato, non aliter potuimus aliquit vindicare nisi precepto domni Ottonis regio ipsius nobis munificentia collucto. Cujus auctoritate fulti cum habitatores illius ville convenas debitam exigeremus et reddere ipsi in libertatem elati negarent, dominus rex, nisi ad nostram se aptarent voluntatem, precepit omnes eici. Qua propter domni Hudonis comitis et Bernardi advocati seu aliorum honorabilium virorum flexi precibus, hanc noticiam fieri concessimus, in qua quit deinceps nos exigere et illos omni anno persolvere convenerit inseri volumus. Statuimus ergo tenere ad opus nostrum mansum unum juxta ecclesiam et forestem unam que vocatur Liethforest et vineas omnes, reliquam vero terram ipsi teneant et successores eorum, ita ut annis singulis IIII libras denariorum coloniensium in festivitate sancti Martini persolvant et vineas omnes cultas et incultas bene excolant, terciam partem fructus accipientes. Si autem constituto a nobis facto restiterint aut in aliquo negligentes apparuerint, secundum legem emendent aut terram funditus perdant, stipulatione subnixa. Actum Colonie publice sub die kal. junii, indictione III, regnante Ottone rege, his testibus presentibus. Signum Bertardi abbatis qui hanc noticiam fieri statuit. Signum Eromi et Friderici, Lantberti, Fredulfi prepositi, Adelranni, Ainardi. Nomina laicorum : Signum Hudonis comitis, Bernardi advocati. Hii sunt qui censum revadiaverunt predictum : S. Ramberti maioris, Widonis, Werenzonis, Alberonis, Ekezonis.