Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 76

Théotger et son épouse Uda donnent au monastère de Stavelot des biens et des serfs à Atrin, dans le Condroz, en s’en réservant l’usufruit leur vie durant.
Datierung: 958 ou 959 04 15
Ausstellungsort: Stavelot

Quicumque de rebus propriis ad ecclesiam Dei aliquit largierit unde pauperes Christi sustententur, propriam se mercedem adeptum sciat. Scriptum namque est : Qui dederit potum uni ex minimis meis calicem tantum aque frigide in nomine meo, non perdet mercedem suam. Si ergo pro vilioribus rebus, quanto magis pro melioribus majorem accipiemus mercedem. Qua propter ego in Dei nomine Theotgerus et conjunx mea nomine Vda hujus mercedis compotes effici cupientes, una voluntate parique consensu tradidimus res proprias jure hereditatis nostre ad altare sancti Petri in Stabulaus ubi veneratur preciosi confessoris Christi Remacli corpus, ubi etiam preesse dinoscitur abbas Werinfridus. Hoc est quod tradidimus : in pago videlicet Condustrio in villa Aterino mansum indominicatum et curtem bene constructam et omnia ad se pertinentia, quicquid illic visi habere fuimus, terris, edifitiis, pratis, campis, silvis, aquis, excepto videlicet XX bonaria cum uno sedile; que terra jacet ex una parte juxta terram sancti Remacli de Ukeries, ex alia parte juxta terram sancti Stephani, in comitatu Hoyensi unde et Erenfridus comes fore videtur. Dedimus nichilominus VII familiam quorum hec sunt nomina : Helfridus, David, Nigerus, Idina, Maria, Tietlindis, Truteria cum progenie sua. Hec omnia tradidimus Deo ad memoriam supradictam, ita dumtaxat ut, quam diu advixerimus, usu fructuario exinde utamur postque nostrum ex hac vita decessum omnia supramemorata absque ullius contradictione in possessionem monasterii supradicti revertantur jure perpetualiter. Si quis vero de heredibus meis aliquis vel proheredibus aut aliqua extranea persona contra hanc traditionem venire temptaverit aut infringere voluerit, anathema sit et ad effectum non perducat quod inique repetit, sed hec donatio in usus monachorum ibidem Deo servientium stabiliter permaneat. Et ut hec traditio firma et inconvulsa perseveret, hanc cartulam fieri rogavimus manibusque testium bonorum firmari fecimus quorum nomina subter habentur inserta. Actum est hoc publice in monasterio Stabulaus die XVII kal. maii, regnante domno Ottonerege anno XXIII, Brunone vero duce anno . +. Signum Werinfridi abbatis. S. Rainuardi pariter traditoris. S. Gisleberti. S. Richarii, Harduini, Liutberti, Martini, Rotberti. Ego Ebroinus cancellerius scripsi.