Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 58

Charte actant une cession faite en 924 par le duc Gislebert à Héribert, homme illustre, de biens situés à Landrichamps dans le comté de Lomme, pour les posséder en précaire, en échange d’autres biens situés à Foisches dans le même comté.
Datierung: 930 - 931
Ausstellungsort: Stavelot

Anno ab incarnatione Domini nostri Jhesu Christi DCCCXXIIII adiit quidam illustris vir nomine Heribertus presentiam senioris nostri ducis Gisleberti pariterque omnium fratrum, postulans licere sibi facere precariam quandam ex nostra terra pertinente ad nostram mensam in loco nuncupante Landricum campum super fluvium Hvia in comitatu Lomensi, ubi conjacent mansa IIII, molendinum unum, prata, pascua, silva, aqua aquarumve decursus, familia utriusque sexus inibi commanentibus XLIII : confines vero loci illius sunt ex una parte de potestate Theoderici comitis ex fisco Giuelio, ex alia parte Hildeberti, tercia ex Calco; quicquid ad ipsum locum pertinet ab hac die et deinceps concedimus, tradimus, firmamus firmatumque esse volumus, diebus videlicet Gisle ac filiorum ejus Engoni atque Hadeboldi. Et ipse enim prefatus vir econtra in ipso comitatu tradidit nobis ad immeliorationem loci mansa fiscalia II ex propria hereditate in loco nuncupante Fostias, cum familia ibi degente XXII qui uno anno solvunt sol. VIII, altero vero VIIII; eo tenore, ut post discessum illorum cum omni inmelioratione ad nostros redeat usus et non habeant potestatem nec vendendi nec commutandi nec in aliquod naufragium ponendi. Et ut stabilis presens precaria permaneat, ad circulum anni ad festivitatem patronis nostri Remacli XX den. persolvat, et si negligens inde fuerit, legaliter componat. Actum Stabulaus, regnante domno Heinrico glorioso rege anno VIII. Signum Gisleberti ducis. S. Burgerici advocati. S. Rotaudi prepositi. S. Hascheri decani. S. Berimundi. S. Odelrici. S. Hadelbodi. S. Liutfridi. S. Roderici. Ego Bernardus indignus presbyter ac notarius scripsi et subscripsi.