Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 47

Le roi Zwentibold cède aux moines de Stavelot des terres situées près de Lierneux, à la condition que chaque jour ils célébreront une messe et chanteront un psaume pour la rémission de ses péchés.
Datierung: 896 11 11
Ausstellungsort: Amberloux

In nomine sancte et individue Trinitatis, Zuendeboldus divina ordinante providentia rex. Quicquid Deo dicatis locis devotanei conferimus, a totius mundi dominatore cum unicuique secundum quod dignus apparebit, atque omnia discernens retribuet utique eternis premiis, nos confidimus recipere. Ideo omnibus sit sancte Dei ecclesie nostrisque fidelibus notum , nos ad monasterium Stabulense, in honore sancti Petri principis apostolorum constructum, in quo sanctus Remaclus confessor et pontifex corporetenus quiescit, et monachis inibi Domini famulatui inherentibus in proprium tradidisse paululum terre juxta villam eorum Ledernav nuncupatam, que his finibus undique cingitur, scilicet ex una parte Mons Preuz surgit, ex alia vero via ad campum eorum Anglariam ducens, et ex tercia Fundisneias vocatas defluit, ut habeant, teneant atque per petualiter illam nemine inquietante vel molestiam quamlibet ingerente possideant; ea tamen ratione prefata terra illis firmior maneat, ut pro nostris facinoribus cotidie missam unam ac psalterium unum abhinc deinceps cantent. Et ut hoc inviolabiliter per succedentia tempora observetur, hec nostre auctoritatis scripta exinde composita manu nostra subtus roborantes anulo nostre elligiei assignari jussimus. Signum domni [Zuendeboldi] (L. M.) invictissimi regis.

Egilbertus cancellarius adinvicem Hermanni archicapellani recognovit.

Data III idus novembris anno ab incarnationis Domini DCCCXCVI, indictione XIIII, anno II° Zuendeboldi regis. Actum in Arduenna apud villam que vocatur Amarlaus feliciter. Amen.