Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 35

Le roi Lothaire II confirme au monastère de Stavelot de nombreux domaines, dont il spécifie la consistance.
Datierung: 862 04 13
Ausstellungsort: Novo Castro

In nomine omnipotentis Dei et Salvatoris nostri Jhesu Christi, Lotarius divina preveniente clementia rex. Si regalis majestas sacerdotum ac servorum Dei utilitatibus benignitatis sue munere excreverit eorumque necessitatibus consulere studuerit, morem sequitur so piissimorum regum idque ad emolumentum anime sue pertinere non ambigit. Ideo comperiat omnium fidelium sancte Dei ecelesie nostrorumque presentium scilicet et futurorum industria, quia cum nos benefitia regni nostri iuter fideles nostros dignum distribuere judicavimus, contigit ut necessitate compulsi, propter parvitatem ipsius regni, quandam partem rerum ex monasterio Stabulaus, quod est in honore beati Petri apostolorum principis et sancti Remacli dictum ceterorumque apostolorum, similiter benefitiario munere quibusdam fidelibus nostris concederemus, quandam vero partem ad usus et supplementum inibi Deo militantium relinqueremus cum serie nostrarum litterarum confirmaremus. Sed ut ipsa concessio et justa confirmatio perhennem obtinere valeat firmitatem, hoc nostre mansuetudinis edictum fieri censuimus. Per quod statuentes decernimus modisque omnibus sancimus, ut servi Dei qui [in] predicto sancti Petri et sancti Remacli cenobio nunc et deinceps divinum famulaverint officium res inferius adnotatas: - id est, in pago Hasbaniensi in villa nuncupante Hurione cum adjacentiis Holonio, Grosso Rubro et Stradella , in qua sunt mansa XXXVI cum capella et manso dominicato; et in pago Ardunensi, villa nuncupante Lernov, in qua sunt mansa quadraginta sex cum capella et manso dominicato, et in Brattis mansa duo, in Graisda mansa XXXIIII cum capella et manso dominicato; et in pago Falmenensi, villam nuncupante Watlino in qua sunt mansa sexaginta II cum capella et manso dominicato, et in Siluestrecurte mansa X, et in alio loco qui vocatur Antonia mansa III, in Humlino mansa X cum dominicato, et in villa Colco super fluvium Mose mansa XIII cum capella et manso dominicato; et in pago Condustri, villa Lenion ubi sunt mansa XXXII cum capella et manso dominicato, et in Ueruo mansa XXIIII cum capella et manso dominicato, in Baina mansa V cum dominicato, in Walhina mansa V cum dominicato, in Strata mansum unum, et in Osonio mansa XV et dimidium cum dominicato, et in Uilla mansa V cum dominicato; in Cerau pago Mamensi mansa III; et in Hoyo sedilia cum vineis decem et novem; et in Deonanto sedilia XVI; necnon et capellam nostram in Crouia cum omni decimatione; nostris successorumque nostrorum temporibus in eorum usus teneant et secundum regulam sancte institutionis ordinent atque disponant absque alicujus potestatis contradictione vel qualibet injusta refragatione, ea tamen conditione ut semper nostri genitoris ac genitricis memoriam in eorum sacris orationibus habeant dignasque preces effundant. Et ut hec nostre confirmationis auctoritas pleniorem obtineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione assignari jussimus.

Signum Lotarii gloriosi regis (L. M.).

Rotmundus notarius adinvicem Herchenbaldi recognovi.

Data idus aprilis, anno Christo propitio regni domni Lotarii gloriosi regis VII°, indictione XI. Actum in Nouo castro, in Dei nomine feliciter. Amen.