Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 31

Le roi Charles le Chauve donne au comte Bérenger, son fidèle, des biens sur l’Yser, dans le pagus Mempiscus.
Datierung: 846 07 16
Ausstellungsort: Épernay

In nomine sancte et individue Trinitatis, Karolus Dei gratia rex. Regalis celsitudinis moris est fideliter sibi famulantibus donis multiplicibus atque honoribus ingentibus honorare atque sublimare. Proinde nos exempla predecessorum nostrorum sequentes libuit celsitudini nostre fidelem quemdam nostrum Berengarium comitem et ministerialem nostrum de quibusdam rebus nostre proprietatis honorare ac in ejus juris potestatem liberalitatis nostre gratiam conferre. Unde noverit experientia atque utilitas omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum industria, quia concessimus eidem fideli nostro Berengario ad proprium quasdam res juris nostri que sunt site in pago Mimpisco in villa que dicitur. . . de terra super fluvium Ysera bonoarios sexaginta, ac de nostro jure in ejus potestatem et dominationem solempni donatione transfundimus, ita videlicet ut quicquid predictus Berengarius fidelis ministerialis noster de memoratis LX bonariis terre ab hodierna die de eis vel in eis jure proprietario facere ordinare atque disponere voluerit, libero in omnibus potiatur arbitrio faciendi quicquid decreverit. Et ut hec nostre largitionis auctoritas inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria nostra subter eam firmavimus et sigilli nostri impressione assignari jussimus.

Signum Karoli (L. M.) invictissimi regis.

Ego Bartholomeus notarius ad invicem Ludouuici recognovi.

Data XVII kal. augusti, anno VII regnante Karolo glorioso rege, indictione VIIII. Actum Sparnaco villa, in Dei nomine feliciter. Amen.