Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 22

Angelramne donne au monastère de Stavelot et à l’abbé Albricus tout ce qu’il possède à Lignières en Condroz.
Datierung: 770 – 779 04 16
Ausstellungsort: Stavelot

In nomine sancte Trinitatis. Ego Angelramnus pro mole peccaminum meorum parva pro magnis, caduca pro celestibus, omnipotenti Deo offero, ut ab ipso sublevari merear. Iccirco dono ad monasterium Stabulao in honore sancti Petri, sancti Pauli, sancti Martini vel ceterorum martirum quorum pignora ibidem venerantur, ubi Albricus abba Christo auspice preesse videtur, hoc quod habere visus sum in villa que vocatur Lineras sitam in pago Condustrense super fluvium Chandregia, inter confines sancti Mauricii et de alia parte Adechelmi et de tercia parte Wiredi et de quarta parte Anglini, ut servi Dei ipsius monasterii habeant, teneant atque possideant, vel quicquid exinde facere voluerint liberam atque firmissimam habeant potestatem faciendi. Si quis vero hoc immutare voluerit, primitus iram Dei incurrat et a liminibus sancte Dei ecclesie excommunicetur et extraneus artetur, insuper maledictio que in centesimo VIII psalmo continetur superveniat, et insuper conferat fisco auri libras II et argenti pondo quinque multo vel coactus exsolvat; et presens donatio ista a me facta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Stabulao publice sub die quod fecit mensis aprilis dies XVI.

Signum Angelramni qui hanc donationem fieri rogavit.