Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 9

Dagobert II, roi des Francs, à la demande de l’abbé Goduin, confirme aux monastères de Stavelot et de Malmedy la propriété de Germigny et de ses dépendances, que leur avait donnée le roi Sigebert.
Datierung: 677 08 01

Dagobertus rex Franchorum illuster vir. Illud nobis ad stabilitatem regni in Dei nomine provenire confidimus, si facta domni et genitoris nostri Sygiberti quondam regis pro nostris oraculis in Dei nomine firmare deliberamus. Atque ideo vir venerabilis Goduinus abba de monasterio Stabulau et Malmundario clementiae regni nostri suggessit eo quod domnus et genitor noster Sygibertus rex sancto Remaclo ex villa cognominante Germiniaco in pago Remense ad suprascripta monasteria, que sunt in Arduenna, que ipse princeps suo opere construxit, ipsam villam Germiniacum cum omni integritate, appenditiis suis pertinentibus ad se, id sunt molendini duo sub uno tecto cum aria super fluvio Suppia, vinea in Beterio cum vineatore, hoc totum vel ad integrum ad ipsa monasteria que sunt in honore patronis nostri sancti Petri et Pauli et sancti Martini vel sanctorum ceterorum qui ibidem ad ipsa loca venerari noscuntur, per suam preceptionem concessisset. Unde et ipsam preceptionem memoratus vir venerabilis Goduinus abba suis etiam manibus roboratam nobis in presenti protulit relegendam, et asserit quod pars ipsius monasterii ipsam rem superius intimatam tempore presenti possidere vel dominari videntur. Sed ob rei totius firmitatem, nostram serenitatem petit ut plenius ex hoc ad suprascripta monasteria per nostram preceptionem in Dei nomine confirmare deberemus. Cujus peticionem sicut unicuique justa petentibus prestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes enim ut, sicut constat per inspectam preceptionem jam dicto principe, ipsa villa superius intimata cum omni integritate et soliditate sua, cum terminis ad eandem pertinentibus vel ipsa farinaria seu vinea cum vineatore, taliter per suam preceptionem ad ipsa loca sanctorum visus est concessisse, et hoc ad presens pares ipsius monasterii possedisse vel dominari videntur: ita deinceps per hanc preceptionem nostram tam terris, casis, mansis, mancipiis, edifitiis cum vineis, campis, pratis, silvis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, plenius in Dei nomine confirmatum, ita ut pares predicti monasterii hoc habeant, teneant atque possideant, et ipse Goduinus successoresque sui perhennibus temporibus hoc valeant possidere vel dominari, quo potius monachos qui ibidem ad ipsa monasteria deservire videntur, vel pauperes qui ad ipsa loca sanctorum alimoniam expetunt, melius delectet pro stabilitate regni nostri Domini misericordiam adtentius exorare. Et ut hec preceptio pleniorem obtineat in Dei nomine nostris et futuris auxiliante Deo temporibus vigorem, manus nostre subscriptionibus supter eam decrevimus adfirmare.