Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Balduuini, Nummer 11


Datierung: 1041 - 1060

Quidam nobilis vir in Carintia nomine Waltfrit tradidit in manum Balduvini archiepiscopi et advocati sui Willihalmi praedium, quod iuxta Sulpam habuit, in loco Chappella dicto ad sanctum Petrum sanctumque Ruodbertvm in propriam possessionem redimens ita ab episcopo sibi suisque posteris in proprium iustam decimationem, quam secundum canonum iura dare debuit de praediis suis Chrowata et Runa et de vinetis suis ad Hengista, ea tamen lege ut daret annuatim de eisdem vineis III situlas vini et de praediis solitam decimam, quam ante secundum consuetudinem Sclavorum dederat, et si postmodum ab eodem archiepiscopo vel successorum eius aliquo eiusdem decimationis inquisicione constringatur, potens sit resumere praedium quod dedit aut permittatur habere decimationem quam redemit. Huius rei testes sunt Wezil, Wolfolt, Sizo, Gerhart, Irminfrit, Raban, Totili, Pezili, Nazo, Hibo.