Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Tietmari II, Nummer 1


Datierung: 1025 - 1041

Ergo concambium Sizonis comitis cum eodem venerabili nostro archiepiscopo Tietmaro et cum canonicis fratribus sancti Rvodberti actum, quam verissima traditione cunctis praesentibus et futuris decrevimus agere apertum. Habuere namque idem canonici fratres quoddam predium Lintpiuga dictum, quod comes Sizo desiderantissime sibi in commutationem dari petebat, et hoc tum apud eosdem canonicos, tum apud eundem venerabilem archiepiscopum incessanter agebat. Quod cum secundum voluntatem suam usque ad agendam traditionem peraegisset, idem archiepiscopus fidelium suorum consiliis aurem prebens cum manu advocati sui Waltherii et isdem canonicis consentientibus tradidit eidem comiti, quod petebat predium, quod sunt XXXIIII iugera, et quia idipsum predium iuxta lacum Chemisseo situm est, excepit piscationem naviumque stationem et tantum continentis terrae a litore, quantum ad raetia extrahenda ac expandenda et siccanda sufficeret. Econtra tradidit idem comes XLVIII iugera sita in loco, qui dicitur Trundorf, et insuper alveum fluminis Trûne, qui dicitur teutonice Wôrslac ad molendinum canonicorum, quod est in eadem villa Trûndorf, in quamcumque partem in illo loco in suo praedio îdem fluvius erumperet, in manus Tietmari archiepiscopi et advocati sui Waltherii ad sanctum Petrum sanctumque Rvodbertum et supradictis canonicis fratribus perpetualiter in proprietatem. Hanc quoque commutationem isti testimonio suo utrimque obfirmarunt.