Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Breves Notitiae, Nummer 8

[De lite Virgilii episcopi et cuiusdam Vrsi presbiteri super bonis sancti Maximiliani in beneficium sibi concessis ab Ottilone cude]

In peregrinatione Otilonis ducis fuit cum eo quidam presbiter capellanus eius Ursus nomine, qui de illa genealogia erat supradictorum hominum de Albina, quos Theodbertus dux tradidit deo et sancto Maximiliano ad Pongo, quando domnus Růdbertus episcopus illam ibi ecclesiam dedicavit. Et quia propter Sclauos crudelissimos paganos eadem cella multis erat temporibus desolata, idem Vrsus presbiter venit ad Otilonem ducem et peciit dari sibi in beneficium hoc ipsum, quod Theodbertus dux ut predictum est dedit sancto Maximiliano et domno Rudberto episcopo ad sedem suam. Et Otilo dux nescius erat, qualiter domnus Růdbertus eundem locum ad Pongo primo cepit construere et ecclesiam ibi edificavit et consecravit concedentibus ducibus Theodone et Theodberto filio eius. Sed et hoc nescivit, quod Theodbertus dux ipsos homines ibidem tradidit et ipsam cellam cum omni tradicione sua confirmavit sancto Růdberto episcopo ad sedem Iuuauensem episcopatus sui. Deditque Otilo dux, ut hic predictum est, Urso presbitero suo hoc ipsum ad Albinam et ipsam cellam in beneficium. Postea vero, cum Virgilius peregrinus donante Otilone duce suscepit regnum ipsius Iuuauensis sedis et episcopatum, cognita ista supradicta causa venit ad Otilonem ducem et dixit ei omnem hanc causam ad inicio per ordinem rogavitque eum suceundum iustum iudicium hoc reddere sancto Petro ad ipsam sedem. Sed Otilo noluit eundem Vrsum presbiterum suum contristare neque tollere ei illud beneficium; tunc autem cepit Virgilius episcopus madietatem inde querere propter illum servum suum sancti Růdbertui Tonazanum nomine, qui hoc ipsum primo cum Latino vicino suo invenit.

Hoc igitur Otilo dux reddere noluit, sed compare hoc voluit a Virgilio episcopo cum eo, quod habuit ad Loffi. Sed Virgilivs hoc omnino renuit et dixit presbitero: “Quo amplius tu illic laboraveris et quo plus ibidem de tuo dederis, eo amplius habebit sanctus Petrus atque sanctus Růdbertus; nam si tu illis hoc iniuste abstuleris, sicut nunc factum habes, ad tuam perniciem non ad tuam utilitatem venient dies, cum illud reddetur illuc per bonorum hominum et deo fedilium voluntatem ac potestatem.” Illam tamen medietatem, quam quesivit episcopus, non potuit ei Otilo dux contradicere. Porro Virgilius episcopus iussit ibi domum suam edificare et omnem medietatem de eo, quicquid ad pisam ecclesiam venerat, in omnibus quibuslibet causis sancto Růdberto conquisivit et suos presbiteros ibi iugiter manere fecit, qui hoc previdebant, et ideo magna contencio sepissime contigit. Idem autem Ursus presbiter una cum adiutorio Ottilonis ducis fecit ibi aliam ecclesiam, cum qua voluit ipsam medietatem sancto Petro a Iuuauensi potestate abstrahere, et unum vacantem episcopum nomine Liůti ibidem advocavit, qui ipsam discordie ecclesiam consecravit. Quo cognito Virgilivs espicopus excommunicavit eam et appellavit eam Discordia et omnibus presbiteris contradixit, ut nemo ibi cantaret missam nec aliud officium dei, et ita excommunicata permansit, quo usque Virgilivs episcopus vixit.

Omes isti nobiles et veraces viri fuerunt.