Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Fridarici, Nummer 11


Datierung: (nach 957)

Notum sit omnibus Christi fidelibus presentibus et absentibus, qualiter quidam vir nomine Ŏdalfrid quoddam concambium fecit cum domino suo Fridarico episcopo. Tradidit enim idem Ŏdalfrido in manum domini sui F(ridarici) et advocati sui Pernhardi ad sanctum Petrum sanctumque Ruodbertum talem proprietatem, qualem tune habuit ad Huuprehtashusa, casam cum curte iugera XXXVI et pratorum iugera X cum ligno ibi circumstante et testibus aevis temporibus id stabilivit. Econtra vero idem episcopus F(ridaricus) cum manu advocati sui Pernhardi consultu fidelium suorum clericorum et laicorum eidem Ŏdalfride de rebus ecclesiae tradidit unum locum, qui vocatur Slihti, sibi et posteris suis, quibuscumque vellet perpetuo possidendum, casam cum curte et ligna et prata et omnia ad eundem locum iuste pertinentia

Cuius rei isti testes sunt per aures adtracti: Aribo, Noppo, Herirant, Altman, Hartman, Piligrim, Managolt, Tagani.