Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 74


Datierung: 930 04 24
Ausstellungsort: St. Georgen (an der Traun)

CONPLACITATIO INTER ÔDALBERTUM ARCHIEPISCOPUM ET RIHNIAM MONIALEM.

Omnibus igitur christianae religionis cultoribus notum sit qualiter inter venerabilem Ôdalbertum archiepiscopum et quandam monialem feminam, n(ominatam) Rihni, quaedam conplacitatio iuxta oportunitatem utriusque partis agebatur Tradidit autem eadem Rihni in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberhti unâ cum advocato suo Dultingo talem proprietatem suam, qualem soror eius n(ominata) Rihni sibi tradidit loco vocitato ad Mulinheim cum mancipiis VI ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm post obitum illius sive praefatae suae sororis n(ominatae) Rihni ob conplacitationis causa perenniter in proprietatem possidendum. Econtra vero idem Ôdalbertus archiepiscopus cum manu advocati sui Reginberhti consultui fidelium suorum consentiens clericorum scilicet et laicorum eidem moniali feminae n(ominatae) Rihniae advocato suo n(ominato) Dultinch accipiente locum unum Turinhusa vocatum tradidit cum omnibus rebus, veluti ipsa tunc in beneficium ibidem possidebat, cum mancipiis aedificiis territoriis caeterisque cunctis tunc in illo loco iuste manentibus et accedentibus ea ratione conplacitatum est, ut ipsa praenominata Rihni et soror eius Rihni eadem praescripta loca usque ad ambarum vitae exitum in proprietatem possiderent, postea vero per omnia ad sanctum Petrum sauctumque Rodbertvm in proprietatem et usum remearent perpetuum.

Et ut firmior atque credibilior foret, testes subscriptos per aures traxerunt, quorum nomina sunt Diotmar comes, Zuentipoloh, Rafolt, Reginhart, Kerhoh, Hadamar, Eginolf, Reginolt, Ôdalman, Heriperhrt, Rocolf, Heidfolch, Puopo, Engilperht, Peranhart, Vuitagouuo.

Actum ad sanctum Georgium, anno DCCCC XXX, VIII. kal. mai(i).