Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 67


Datierung: (c. 924) 11 12
Ausstellungsort: Chiemsee

TRADITIO MAHTFREDI.

Tradidit quoque quidam nobilis vir nomine Mahtfrid in manus Ôdalberti venerabilis Iuuanensis aecclesiae archiepiscopi et ad vocati sui Ruodlandi ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm talem proprietatem, sicuti ille praenominatus nobilis vir visus est habere in hereditatem de sua matre in loco Mûrchiricha vocato, hoc est quarta pars ipsius aecclesiæ et quarta pars ipsius proprietatis, cum mancipiis atque aedificiis aquis molinis viis et inviis silvis pratis et cum omnibus ad eundem locum pertinentibus sine contradictione ullius personae ad praenominatos sanctos dei aevis temporibus in proprietatem et potestatem domus dei et ipsius episcopi illic potestative habendi ad servitium dei

Et isti sunt, qui praenotati sunt istius traditionis Diotmar comes, Otachar, Adalperht, Zuentipolch; Albuni, Reginhoh, Herirant, Adalhart, Madalhelm, Arbo, Engilperht, Papo, heidfolch, Salaman, Adalram; Reginhart, Reginperht, Ludolf, Anulo.

Actum vero ad Chimincseae, in II. id. nov(embris), in dei nomine amen.