Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 65


Datierung: (925 c.) 08 20
Ausstellungsort: Tauern

CONPLACITATIO INTER ÔDALBERTUM VENERABILEM ARCHIEPISCOPUM ET INTER NOBILEM VIRUM FRANCHO NOMINATUM.

Cognoscant omnes Christi fideles praesentes scilicet et futuri qualiter venerabilis Ôdalbertus archiepiscopus quendem conplacitationem cum consult fidelium suorum clericorum atque laicorum cum quodam nobili viro Francho vocato pro utilitate domus dei decrevit facere Tradidit igitur praedictus Francho in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Adalberti talem proprietatem, sicuti ille habuit in inferiori loco Hasalpach vocato, cum mancipiis VI hic notatis: Herilouch Uualtenza, Adalhart ………… et cum omnibus ad eundem locum iuste ac legitime pertinentibus ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum aevis temporibus in proprietatem Econtra vero venerabilis archiepiscopus tradidit cum manu advocati sui Adalberti in loco Phunzina vocato, quod tunc in beneficium habebat de ipso episcopo, eidem praedicto nobili viro et uxori suae filioque eius Heribrant nominato in proprietatem cum mancipiis omnibus utriusque sexus ac cum aliis omnibus ad eundem locum pertinentibus usque in finem vitae illorum et post illorum vitae ambos praenominatos locos ad domum dei revertentur cum omnibus in hîs manentibus.

Et isti sunt testes ex utraque parte attracti Otachar, rafolt, diotmar, bernhart, hûc, adalperht, heribrant, albuni, Ysangrim, Altabreht, Uualtker, Ludolf, Uuitagouuo, Ôtker, engilheri, gotadeo, rihheri, Odalman, Tunzo, starchant.

Actum ad Tauriam in XIII kal. sept(embris), in dei nomine amen.