Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 29


Datierung: (927 Herbst)
Ausstellungsort: Chiemsee

COMMUTATIO INTER ÔDALBERTO ARCHIEPISCOPO ET RÔDLANDO ADVOCATO SUO.

Per huius igitur cartulaae notitiam multorum industria cognoscat fidelium qualiter Rôdlandus advocatus talem proprietatem, veluti ad Ascovua ab Ôdalscaldae et uxori suae Erchanhiltae nec non et ad Hoholtae emere visus est tradidit Ôdalberto venerabili archiepiscopo et advocato suo Chadalhoho ad sanctum Salvatorem cum agris cultis et incultis, silvis pratis pascuis exceptis partibus silvae, quos Hoholt illi tradiderat, cum aliis omnibus iure ac legitime ad eundem praenominatum locum perenniter in proprietatem possidendum Econtra vero praefatus Ôdalbertus Iuuauensis aecclesiae archiepiscopus et advocatus suus Chadalhoh tradiderunt talem locum, veluti ad Antvurti ipse Rôdlant tunc in beneficium habuit, cum omnibus ad eundem locum iuste ac legitime pertinentibus perpetualiter in proprietatem possidendum

Isti sunt testes exinde Reginperht com(es) et filius eius Ratolt, Rôdolt, Ôgo, Nothart, Grimolt, item Reginperht, Adalfrid, Erchanfrid, Rihheri, Folchmar, Hartuuihc, Otachar, Pernhart, Rafolt, Zuentipolch, Madalhelm, Vuolfperht, Herrant, Adalperht, Starhant, Reginolt, Rocolf, Chunirih.

Actum ad Chiminchsae