Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 25


Datierung: (925) 06 16
Ausstellungsort: Chiemsee

COMMUTATIO INTER ÔDALBERTUM ARCHIEPISCOPUM ET IACOPUM NOBILEM VIRUM.

In Christi nomine decrevimus notum fieri omnibus Christi fidelibus praesentibus scilicet atque futuris nobilibus personis et ignobilibus qualiter Ôdalbertus Iuuauensis aecclesiae archiepiscopus quandam commutationem cum consilio et consensu clericorum atque laicorum ad ipsam sedem pertinentium cum quodam nobili viro Iacob nominato ac coniuge sua Engilrat nominata facere definivit. Dimisit vero praedictus nobilis vir ac coniux illius praenominata talem quesitionem super omnia, qualem ad Zilare habere visi sunt et coram episcopo et advocato suo Reginberto seu ceteris quam plurimis, quorum nomina subter inserta sunt, confirmaverunt, quod amplius in placitis illi seu posteri illorum hoc adquirere noluissent, et alium locum ad Marhluppa nominatum super hoc tradiderunt ad sanctum Petrum sauctumque Rodbertvm atque in manus praefati archiepiscopi et advocati sui Reginberti aeternaliter in proprietatem Econtra vero tradidit episcopus unâ cum advocato praedicto de rebus aecclesiae loca Perchoua Stumphinpach atque Cundperhtesdorf nominata, eodem modo cum territoriis aedificiis mancipiis seu ceteris omnibus quaesitis et inquirendis iuste ac legitime ad hoc pertinentibus ipso praedicto nobili viro ac coniuge sua perenniter in proprietatem possidenda: si autem numerus mancipiorum aequali mensural ex utraque parte fiat, hoc sit, si vero ex parte Iacobi maior numerus mancipiorum traditum sit, hoc fiat

Et inde sunt fide iussores ex utraque parte ex parte episcopi Kisalolt, ex parte Iacobi Uuolfolt ae Gotadeo, atque testes exinde: Vuolftregil comes, Reginker comes, Ratolt, Hartuuih, Kisalolt, Heimo, Zuentipold, Sigimuot, Rafolt, Uuolfperht, Arpo, Ermperht, Meio, Hucko, Gotadeo, Mahtuni, Odalscalh,

Hadamar, item Ratolt, Otker, Herrant, Adalperht, Sigihart, Kepahart, Vuichart, Odalfrid, item Heimo, Masso, Sigiprant, Uuolfolt, Hunger, Eparhart, Lion, Uuisunt, Diotpold, Erchanperht, item Sigimuot.

Actum ad Chimincsae, sub die XVI. kal. iulii