Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 18


Datierung: 924 11
Ausstellungsort: Chiemsee

Ipsa vero die, qua haec traditio peracta est tradidit Chaldahoh ad sanctam Iuuauensem sedem hobam unam in loco Chuofstein dicto cum curte omnibusque aedificiis ceterisque rebus ibidem pertinentibus in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati eius Reginberti ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm perenniter in proprietatem. Econtra vero tradidit Ôdalbertus archiepiscopus cum manu advocati sui Reginberti Chaldahoho hobam I in loco Rôrdorf dicto cum aedificiis ceterisque rebus ad praedictam hobam pertinentibus perpetualiter in proprietatem

Et isti sunt testes utriusque traditionis Hauuart com(es), Diotrih, Engilperht com(es), Diotmar com(es), Chadalhoh, Adalperht, Hartuuihc, Reginhoh, Ruodolf, Zuentipolch, Vuolfram, Uuolfperht, Ârperht, Vuelisinch, Lantfrid, Reginolf, Otachar, Diotmar, Alaman, Rihhart, Reginolt.