Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Ille bene possidet res in saeculo, qui sibi de terrenis seu de caducis rebus comparat premia sempiterna. Quapropter ego, in Dei nomine, Lampagia, cogitans de Dei timore, vel aeterni boni retributione, dono, trado aliquas res meas, quas ex jure maritali habeo atque possideo ante presentiam Dei et bonorum hominum, ad altare sanctae Dei genitricis Mariae, quod constructum est in monasterio sancti Benigni, seu ceterorum sanctorum, quorum reliquiae ibidem continentur, ubi venerabilis abba Albericus preesse videtur. Dono igitur, et donatum in perpetuum esse volo, hoc est res atque mancipia que sunt sita in comitatu Tornetrense et in fine Stolviacense et in suis terminis, hoc est, mansa indominicatum prope Stolvico, in curte que vocatur Sairo, cum omnibus superpositis et farinarium, seu et alias res ad ipsum mansum indominicatum continentes vel aspicientes, hoc est mansis, olchis, lemnis, terris arabilibus cultis et incultis, silvis, ingrediciis, aquis, aquarumque decursibus, vineis, servis et ancillis desuper commanentibus: quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, totum cum omni integritate, dono et trado atque transfundo, et per festucam, propter peccata mea et senioris mei, vuerpisco sanctae Dei genitrici Mariae, coram famulis ejusdem altari deservientibus infra monasterium sancti Benigni, ut ab ac die liberam habeant potestatem habendi, commutandi, vel quicquid voluerint faciendi. Si vero, quod futurum esse minime credo, ullus de heredibus meis, vel proheres, vel quelibet emissa persona contra hanc donationem venire aut repetere seu aliquam calumpniam inferre voluerit, nullo modo valeat evindicare quod repetit, sed insuper coactus componat monasterio sancti Benigni, una cum socio fisco, auri libras VII. Et hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Divion, monasterio sancti Benigni, Alberico abbate et monachis adstantibus, quorum hec sunt nomina: Guntardus prepositus, Benignus decanus, Fulbertus, Gumbertus, Tetrannus, Girous, Lanterius, Vuido, Adalbertus, Ermenaldus, Pauto, Vuido, Rostantius, Hunoldus, Umfredus, Beroaldus, Petrus. Ego Tedulfus sacerdos, scripsi et SUBSCRIPSI, anno secundo post obitum Rodulfi regis Francorum, Hugone principatum tenente.