Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Depositio domini Warnerii episcopi. Qui Lingonensis ecclesie Deo disponente cum suscepisset pontificatum sic factus est imitator patrum huius loci benefactorum ut omni quo advixit tempore liberalem se ei prebuerit pro suo posse. Denique Dei et sancti Benigni amore accensus, reddidit huic monasterio Saciacum villam cum ecclesia, mansis quoque et mancipiis utriusque sexus ad eam pertinentibus, aliaque viginti et octo mansa presenti loco adiacentia. Dedit et quandam sui iuris ecclesiam infra muros Divionensis castri in honore beati Vincentii martyris constructam, cum omni videlicet mansionum ipsius atrii integritate, interveniente Godrado abbate, quatinus monachis istius cenobii esset ad refugium siquando hostilium deterreret aduentus nationum. Tradidit eis nihilominus et pratum Asiriaci per manum abbatis eorum Suavii ob sepulturam videlicet corporis sui quod hic iussit sepeliri ut in anniversaria depositionis eius [162v] die fratres Deum pro eo devote supplicarent et more sollempni memoriam illius celebrarent.