Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue Trinitatis. Karolus divina favente clementia imperator Augustus. Si venerabilium pontificum justis et rationabilibus efflagitationibus, quas pro ecclesiarum sibi commissarum utilitatibus, serenitatis nostre auribus intimaverint, assensum prebuerimus et ad effectum perpetue stabilitatis perducere satagerimus, non solum in hoc nostram imperialem exercemus consuetudinem, verum etiam hoc ipsum ad presentem vitam cum felicitate transigendam et ad futuram quantocius beatitudinem capescendam nobis profuturum esse non dubitamus. Quapropter comperiat omnium fidelium sancte Dei Ecclesie, nostrorumque tam presentium quam et futurorum solertia quia veniens Geylo Lingonensis ecclesie reverendus antistes, excellentie nostre innotuit qualiter coenobio in honore sancti Benigni martiris eximii, juxta Divionem castrum, in quo idem egregius martir requiescit, quasdam res ejusdem loci olim delegatas, atque inde substractas, in pago videlicet Divionensi, in villa Plumberias, scilicet mansa XII ad luminaria ejusdem monasterii perpetuo deservienda, pro amore omnipotentis Dei atque beati Benigni, necnon et nostri nostreque conjugis ac prolis memoria reddidisset. Hujus ergo rei causa, ad nostram se colligens majestatem, humiliter postulavit, quatinus pro Dei amore et ejusdem beati Benigni honore, res prenominatas atque prefato loco restitutas, per auctoritatis nostre preceptum ita confirmare dignaremini, ne deinceps posteris temporibus, inde, alicujus presumptione seu temeritate queant diminui vel auferri; cujus laudabilibus petitionibus aurem dominationis nostre accommodantes, hoc sublimitatis nostre preceptum fieri jussimus; per quod statuentes decernimus, et per nostram imperialem auctoritatem confirmamus ut predicte res, quemadmodum ibi restitute videntur, ita futuris temporibus, cum omnibus adjacentiis, pratis scilicet, vineis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus et utriusque sexus mancipiis ad hoc quod supra ordinata sunt, perpetuo absque alicujus inquietudine, in Christi nomine perseverent. Et ut hec nostre confirmationis seu permissionis auctoritas firma et inconvulsa omni tempore permaneat atque stabilis in futurum consistat, manu propria subter eam firmavimus, et anuli nostri impressione in Dei nomine insigniri jussimus. Signum Karoli gloriosissimi et serenissimi semper Augusti. Amalbertus cancellarius advicem Liutwardi archicancellarii recognovit et subscripsit. Data XIII kalendas junii anno incarnationis Domini nostri Jhesu Christi DCCCLXXXV, indictione IIII. Anno imperii Karoli imperatoris in Italia regnantis V, in Orientali Francia IIII, in Gallia I. Actum Granias villa in Dei nomine feliciter.